Skip to the text

Articulus 3

  1. An Deum esse sit per se notum. 2. An sit demonstrabile. 3. An Deus sit.

  2. EST autem aliquid per se notum dupliciter, scilicet :1 Secundum se et quoad nos : ut prima principia, quæ mox terminis cognitis innotescunt, ut, Omne totum majus est sua parte. Alio modo, secundum se, non tamen quoad nos : ut dum prædicatum est de ratione subjecti. Tunc enim propositio est per se nota secundum se, sicut quum dicitur, Homo est animal. Si vero homo ignoret quid sit quod subjectum et prædicatum important, non erit propositio per se nota quoad illum. Unde secundum Boetium libro de Hebdomadibus : Quædam sunt communes animi conceptiones solis sapientibus notæ, quæ tamen per se notæ sunt secundum se, ut incorporalia non esse in loco. Itaque Deum esse, est per se notum secundum se, quia Deus est ipsum suum esse ; non autem quoad nos, quoniam esse divinum est nobis ignotum quid sit.2 Propterea, quod ait Damascenus in sui libri principio, Omnibus naturaliter est inserta cognitio Deum essendi, oportet intelligi secundum quamdam rationem ac proprietatem confusam atque communem, in quantum videlicet Deus est beatitudo vel summum bonum, quod homo naturaliter appetit naturaliterque cognoscit ; sed an tale bonum sit corporeum vel incorporeum, finitum vel infinitum, non est per se notum nec omnibus. Aliqui equidem posuerunt felicitatem in sensibilibus bonis, et quidam opinati sunt Deum esse corpus. Ex quibus elicitur, quod forte non semper quis audiens hoc nomen, Deus, intelligit id quo nihil majus cogitari potest. Omne enim corpus finitum est, et aliquid ei per intellectum adjici potest : et sic qui ponunt Deum corpus, non asserunt nil eo majus concipi posse ; imo dicere possunt id quo nihil majus valet cogitari, non esse in rebus, sed in apprehensione dumtaxat.

  3. Porro Deum esse, quum non sit per se notum quoad nos, demonstrabile est. B Est autem duplex demonstratio, scilicet : priori, quum demonstratur effectus per causam : et hæc facit cognitionem perfectam et scire quod quid est. Alia vero est demonstratio a posteriori, dum causa demonstratur per effectum quoad nos notiorem : et hæc facit scire quia est. Et sic Deum esse demonstratur per creaturas nobis notiores.

  4. Præterea Deum esse, quinque viis demonstratur. Prima manifestior est, et sumitur ex ordine moventium atque mobilium. Oportet enim unum primum esse motorem, vel nihil moveretur : et hic a nullo movetur. Et sic Aristoteles octavo Physicorum probat Deum esse. Secunda via est ex ordine causarum efficientium. Si enim non sit una prima causa efficiens a nullo effecta, nil fieri poterit; vel iretur in infinitum. Nil enim producit se ipsum. Tertia via est ex ordine possibilium aliter se habere. Videmus enim quædam esse mutabilia et corruptibilia. Omne autem corruptibile potest non esse, et quandoque non erit, et non fuit secundum se. Oportet ergo aliquid esse, quod sit necesse esse, cujus esse nec incepit nec desinet : hoc ergo est Deus. Quarta via est : nam in rebus est ordo in entitate et perfectione : sunt enim quædam quibusdam meliora ac nobiliora. Est ergo aliquod ens optimum et summe perfectum : magis enim et minus non dicitur nisi secundum accessum ad unum principium simpliciter. Primum vero in omni genere, est causa posteriorum. Est ergo unum ens primum quod est aliis causa essendi ac boni. Quinta via est ex ordine gubernationis rerum. Palam quippe apparet, quod naturalia quæ cognitione carent, ad certum finem moventur, quem etiam ut frequentius adipiscuntur: non ergo moventur a se ipsis, neque a casu, sed ab auctore naturæ, qui ipsis finem certum præstituit. Quæ enim finem non noscunt, non tendunt in finem, nisi a superiori cognoscente dirigantur.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 2. ↩

  2. De Fide orthodoxa. ↩

Chapter 5 of 761