Articulus 5
An Deus sit perfectus. 2. An sit universaliter perfectus. 3. An creaturæ dici possint Deo similes.
QUAMVIS insuper antiqui philosophi non attribuebant primo principio esse perfectum et optimum, eo quod primum principium arbitrabantur esse quid materiale, et per consequens imperfectum (quum materia sit imperfectionis origo); alii tamen, qui agnoverunt Deum esse primum principium non materiale sed formale (id est separatum et exemplare atque efficiens), fassi sunt Deum esse perfectum, quum ei nil desit quod ad ejus perfectionem pertineat.
Porro, ut Commentator quinto Metaphysicæ asserit, Deus est universaliter perfectus, ita quod nulla ei nobilitas deest.1 Perfectiones enim effectuum sunt eminentiori modo in causa quam in causatis, præsertim in causis universalibus et primis æquivocis. Deus autem est omnium prima atque superposita causa. Rursus, quum Deus sit ipsum esse, necesse est omnem essendi dignitatem in divino esse includi: velut si calor esset in se separatim subsistens, nil ei deesset de perfectione caloris. Et has duas rationes Dionysius tangit quinto capitulo de Divinis nominibus, dicens quod Deus non quodammodo est exsistens, sed simpliciter et incircumscripte totum esse in se comprehendens.
Præterea similitudo in communicatione secundum formam fundatur. Quædam autem communicant in eadem forma secundum eamdem rationem et modum: ut duo æqualiter alba. Et hæc sunt non solum similia, sed etiam in similitudine æqualia. Quædam vero communicant in eadem forma secundum eamdem rationem, sed non secundum eumdem modum: ut duo corpora non æque alba. Quædam autem communicant in eadem forma, sed nec secundum eamdem rationem nec eodem modo: ut sol dicitur calidus, sicut et ea quæ calefiunt a sole. Oportet quippe effectum aliquo modo præinexsistere causæ. Aliqua vero dicuntur similia secundum analogiam: sicut ens est commune substantiæ et accidenti. Et hoc modo creaturæ Deo assimilantur secundum debilem divinæ perfectionis participationem. Quando vero causa est unius speciei cum effectu, est prima similitudo: ut quum homo generat hominem. Et hæc dicitur causa univoca. Quum vero causa est alterius ordinis, vocatur æquivoca; et est similitudo minus perfecta: ut ignis et sol in calore conveniunt, non formaliter, sed virtualiter. Calor enim qui inest igni formaliter, inest soli virtualiter.
Footnotes
-
Quæstio 4. ↩
Chapter 7 of 761