Skip to the text

Articulus 19

  1. An divina scientia sit discursiva. 2. An sit causa rerum. 3. An sit eorum quæ non sunt. 4. An sit malorum. 5. An etiam singularium.

  2. DUPLEX præterea invenitur in nobis discursus: unus secundum tempus, ut dum post considerationem unius, incipimus considerare et aliud; alius secundum causalitatem, ut dum ex cognitione principiorum procedimus ad notitiam conclusionum. Quum ergo Deus invariabilis sit et semper perfecte in actu, nullus horum discursuum competit ei, sed ipse omnia simul cognoscit.

  3. At vero, sicut se habet scientia artificis ad artificiata, sic divina scientia se habet ad omnia. Scientia autem artificis causa est artificialium rerum in quantum hujusmodi. Pariformiter divina scientia causa est omnium creaturarum. Verumtamen forma intellectus, secundum quod est perfectio intellectus, non habet ordinem et causalitatem, nisi adjuncta inclinatione ad effectum, quæ est per voluntatem. Nam quum eadem sit oppositorum scientia, constat quod forma intelligibilis se ad opposita habet: non ergo certum effectum produceret, nisi per voluntatem determinaretur ad unum, quemadmodum nono Primæ philosophiæ habetur. Unde quod ait Origenes super epistolam ad Romanos: Non propterea erit aliquid, quia scit Deus id futurum, sed quia futurum est, ideo scitur a Deo antequam fiat: ideo dictum est, quia scientiæ secundum se non competit causalitas nisi voluntate adjuncta. Quod vero dicit, ideo dictum aliquid sciri quia futurum est, intelligendum est secundum causam consequentiæ, non secundum causam essendi. Sequitur namque, si est futurum, quod Deus illud præscivit; non tamen futurorum eventus est causa æternæ scientiæ. Itaque verbum Origenis bene intellectum, non est contra Augustinum, qui quintodecimo de Trinitate fatetur: Universas creaturas, non quia sunt, novit Deus; sed quoniam novit, sunt. Res demum naturales sunt mediæ inter scientiam divinam atque humanam: nostra enim scientia a rebus dependet, quarum Dei scientia causa est. Et ergo sicut res sunt mensura humanæ scientiæ, sic divina scientia universarum rerum exstat mensura.

  4. Insuper, ea quæ non sunt, Deus cognoscit eo modo quo sunt. Id enim quod simpliciter non est, id est, actualiter non exsistit, potest esse secundum quid, id est in potentia, vel in apprehensione. Quæcumque ergo a creatura fieri cogitarique possunt, Deus cognoscit, etiam omnia quæ ipse facere potest. Et sic Deus dicitur habere scientiam non entium. Verumtamen ea quæ non sunt, et tamen fuerunt, vel erunt, Deus scit scientia visionis. Quum enim scientia Dei æternitate (quæ omne tempus indivisibiliter comprehendit) mensuretur, divinus intuitus fertur in ipsum tempus et omnia temporalia, tanquam in aliquod suæ æternitatis præsens: ideo omnia talia scit scientia visionis, id est cujusdam præsentiæ. Ea autem quæ non sunt nec fuerunt nec erunt, cognoscit scientia simplicis intelligentiæ.

  5. Adhuc autem, qui rem perfecte intelligit, omnia scit quæ illi rei accidere possunt. Sunt autem multa bona quibus malum accidere potest: omnia ergo hujusmodi mala Deus cognoscit. Taliter vero est aliquid cognoscibile, qualiter est. Esse autem malorum non est nisi bonitatum privatio. Eo ipso igitur quod Deus cognoscit bona, intelligit mala, quemadmodum tenebræ cognoscuntur per lucem. Ideo septimo capitulo de Divinis nominibus Dionysius ait: Deus per se ipsum tenebrarum præaccipit visionem, non aliunde nisi a lumine. Quod autem Aristoteles tertio de Anima asserit, intellectum qui non est in potentia non cognoscere privationem, intelligendum est quod non cognoscit privationem per privationem in ipso exsistentem. Unde divinus intellectus non cognoscit malum, nisi per bonum oppositum.

  6. Denique, ex præinductis innotescit Deum singularia quoque cognoscere, quum ejus cognitio sit perfecta. Nam Aristoteles inconveniens reputat aliquid a nobis cognosci quod Deus ignoret. Nos autem singularia noscimus: ergo et Deus. Item tertio Metaphysicæ, et primo de Anima, arguit contra Empedoclem, quod Deus insipientissimus esset si discordiam ignoraret. Itaque, quum Deus sit causa rerum per suam scientiam, in tantum extenditur divina scientia sicut causalitas ejus. Deus autem est causa non solum naturæ communis, sed etiam determinatæ formæ atque individualis materiæ: et sic singularia distincte cognoscit. Rursus, quæcumque in divina essentia aliquo modo continentur, per eam a Deo intelliguntur. Omnia autem continentur in ea, quæ aliquid de perfectione ejus participant. Sed quidquid est, in quantum est, de divino esse participat. Quidquid ergo est, Deo innotescit.

Chapter 21 of 761