Articulus 7
An Deo conveniat esse bonum. 2. An sit summum bonum. 3. An solus Deus sit bonus per suam essentiam. 4. An omnia alia sint bona bonitate divina.
B ONUM denique Deo potissime convenit.1 Esse enim divinum cunctis est appetibile : omnia namque propriam perfectionem desiderant, quæ a divina bonitate dependet, ejusque quædam participatio exstat; et idcirco omnia dicuntur Deum appetere, in quantum naturaliter proprias appetunt perfectiones, quæ sunt divinæ perfectionis quædam similitudines.
Porro Deus est summum bonum : est enim simpliciter perfectus, nec genere nec specie cum creaturis conveniens, sed bonitas ejus extra omne genus est illimitata universaliterque perfecta, sicut ostensum est.
Dicit autem Boetius, libro de Hebdomadibus, quia solus Deus est bonus per essentiam; cetera per divinæ bonitatis participationem. Bonum enim dicitur, quod est appetibile atque perfectum. Triplex vero perfectio convenit rebus. Prima, quantum ad esse substantiale : sicut prima perfectio ignis est per formam intrinsecam. Secunda perfectio est quantum ad esse accidentale, quod superadditur naturæ quatenus suam operationem exsequi possit: et sic perfectio ignis in levitate et claritate ac calore consistit. Tertia autem perfectio est per hoc, quod res suo fini unitur. Solus autem Deus his tribus modis essentialiter perfectus et bonus est. Nullum enim accidens cadit in ipsum, et ipse sibi ipsi est finis; cetera omnia referuntur ad ipsum, quemadmodum ab ipso fluxerunt. Cetera tamen dicuntur unum vel ens per suam essentiam: quia unum individuationem designat, et ens actum essendi, quæ rei per propriam naturam conveniunt: ratio autem boni in quadam perfectione consistit.
Præterea, quamvis Platonis opinio quoad hoc vera non sit, quod species rerum posuit separatas; in hoc tamen verum dixit, quod est unum summum ens et bonum separatum essentialiter tale, per cujus participationem cetera omnia bona et entia nominantur. Omnia itaque bona, bona sunt bonitate divina, sicut prima causa exemplari et effectiva atque finali. Verumtamen unumquodque creatum dicitur bonum formaliter bonitate intrinseca, quam a Deo sortitur. Dicitur enim homo bonus vel sapiens, propter virtutem et sapientiam sibi inhærentem.
Footnotes
-
Quæstio 6. ↩
Chapter 9 of 761