Articulus 27
Utrum divinæ voluntatis possit causa assignari. 2. An divina voluntas semper impleatur. 3. An sit mutabilis. 4. An rebus necessitatem imponat.
NUNC autem præinductum est, quemadmodum voluntas assequatur intellectum. Sicut ergo in intellectu, qui principia et conclusiones seorsum cognoscit, principiorum cognitio causa est notitiæ conclusionis; si vero intellectus utrumque simul cognoscat, non unum ex alio sed conclusionem in ipso principio, non erit assignare causam notitiæ conclusionis ex parte principii, quum idem non sit causa sui; nihilo minus principia intelliguntur esse quasi causæ conclusionis: sic in volente, qui seorsum vult finem et ea quæ ad finem referuntur, volitio finis est causa volendi ea quæ sunt ad finem; si vero velit uno actu utrumque, tunc ita non erit, et tamen ordinabit ea quæ sunt ad finem, in finem. Deus autem uno actu vult omnia in sua bonitate, quemadmodum uno actu cuncta intelligit in sua essentia. Sicut ergo in Deo intelligere causam, non est causa intelligendi effectus, sed intelligit effectus esse ex causa; sic in eo velle finem, non est causa volendi alia quæ sunt ad finem. Vult tamen ea quæ sunt ad finem ordinari in finem. Vult igitur hoc esse propter hoc, sed non propter hoc vult. Voluntas itaque Dei semper rationabilis est, secundum Augustinum: non quod sit aliqua causa ejus, sed quia vult unum propter aliud.
At vero, sicut in causis formalibus nil potest deficere vel ordinem egredi causæ universalis, quamvis a forma particulari deficere queat (potest enim aliquid fieri quod non sit homo, vel ignis, vel brutum; sed aliquid fieri quod non sit ens, impossibile): conformiter in causis agentibus est. Quamvis enim aliquid deficere possit ab ordine causæ particularis, nil tamen exire potest ordinem causæ universalis, sub qua omnes causæ particulares contentæ sunt: quemadmodum corporalis effectus in istis inferioribus, licet influentiam alicujus stellæ possit evadere, non tamen universalem virtutem primi cœli. Quod enim causa particularis deficit a suo effectu, contingit ex alia causa particulari impediente.
Quum ergo Dei voluntas omnes causas complectatur atque includat, oportet eam semper impleri. Nam quod ordinem ejus secundum unum modum videtur exire, ut peccator, secundum alium modum in eumdem relabitur, utpote secundum ordinem divinæ justitiæ. — Quod autem dicit Apostolus, Deus vult omnes salvos fieri, tripliciter potest exponi.1 Primo, ut sit distributio accommoda; et est sensus: Deus vult salvari omnes homines qui salvantur. Secundo, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum: et est sensus, quod de omni statu hominum vult Deus quosdam salvari. Pro tertio intellectu, advertendum quod secundum Damascenum, voluntas Dei est duplex, videlicet antecedens et consequens: quæ distinctio non sumitur ex parte voluntatis divinæ, in qua nihil est prius aut posterius, sed ex parte volitorum. Deus enim vult omnia in quantum sunt bona. Est autem aliquid bonum secundum unam et communem vel primam sui considerationem, quod non est bonum secundum aliam, videlicet adjuncto aliquo accidente: sicut bonum est hominem vivere, sed non est bonum hominem homicidam vivere: et sic quod quis uno modo vult, alio modo non vult. In quantum ergo Deus vult omnia prout sunt quædam bona, sic in Deo dicitur voluntas antecedens; sed prout vult aliud secundum ultimatam et plenam considerationem, est in eo voluntas consequens. Et quia voluntas fertur in rem secundum quod in se ipsa est, ideo illa quæ volumus solum antecedenter, non simpliciter volumus, sed secundum quid: et talis volitio est potius dicenda quædam velleitas, quam absoluta voluntas. Itaque verbum Apostoli accipiendum est de voluntate antecedente: nam bonum est omnes homines salvari secundum se; sed non est bonum peccatores salvari. Quidquid ergo Deus absolute vult, semper impletur.
Denique divina voluntas omnino immutabilis est. Dupliciter enim voluntas mutatur. Primo, dum aliquid de novo fit ei bonum: ut sedere ad ignem bonum est patienti frigus, quod sibi ante bonum non fuit. Secundo, dum intellectus de novo cognoscit aliquid esse bonum. Deus autem semper perfectus est et universa cognoscens: nil ergo sibi recenter fit bonum vel cognitum. Quod autem sæpe dicitur Deus pœnitentiam agere, metaphorice dictum est. Sciendum vero, quod quandoque Deus prænuntiat aliquid esse futurum, quod tamen non fit. Nam aliquid potest dici futurum secundum ordinem causarum inferiorum, vel naturalium, vel meritoriarum: quod tamen non fit secundum ordinem quem habet in divinæ providentiæ mente. Unde Gregorius dicit: Deus mutat sententiam, sed non mutat consilium, scilicet propriæ voluntatis.
Amplius, Deus est causa ordinis rerum: ideoque vult quædam necessario fieri, approprians eis causas medias necessarias ex quibus necessario fiant; aliqua vero contingenter vult fieri, deputans eis causas quæ deficere possunt. Tanta est enim efficacia divinæ virtutis, ut res sortiantur ab ea non solum quod fiunt et sunt, sed etiam modum fiendi atque essendi. Patet ergo, quod divina voluntas quibusdam rebus necessitatem imponit, quibusdam non.
Footnotes
-
I Tim. 1, 4. ↩
Chapter 29 of 761