Articulus 13
- An aliquis intellectus creatus possit divinam videre essentiam. 2. An essentia Dei videatur per aliquam similitudinem. 3. An oculo corporali Deus queat videri. 4. An intellectus creatus ex naturalibus suis Deum per essentiam possit videre.
QUÆSTIO 12. 1. PORRO unumquodque est cognoscibile secundum quod est in actu. Quum ergo sit Deus purus actus, ex sua natura est maxime cognoscibilis; sed nobis fit aliquid incognoscibile, propter suæ actualitatis seu perfectionis excessum: quemadmodum sol secundum se est summe visibilis, sed ob sui splendoris vigorem a nobis videri non valet. Pariformiter quidam dixerunt divinam essentiam ab intellectu creato videri non posse. Sed hoc inconvenienter est dictum. Beatitudo enim intellectus creati in actione intellectus perfecta consistit; et quoniam Deus est principium creationis proximum rationalis creaturæ, perfectio ejus consistit in unione ad Deum: non enim est res perfecta nisi conjungatur suo principio. Beatitudo ergo creati intellectus in Dei cognitione ponenda est. Si ergo Deus per essentiam videri non potest, nunquam veram beatitudinem creatura obtinebit: quod est contra fidem. Item istud est contra rationem, scilicet quod Deus videatur non per essentiam, sed per solam refulgentiam quamdam suæ lucis. Nulla enim species creata divinam essentiam repræsentat sicuti est in se ipsa, quum in infinitum ab ejus perfectione deficiat; sed intellectus habet naturale desiderium cognoscendi causam, viso effectu. Si igitur usque ad primæ causæ intuitionem pertingere nequit, desiderium istud erit inane. Deus ergo per essentiam a Sanctis videri potest. Ipse enim est lux. Lux autem se ipsa videtur, et alia per ipsam. Deus itaque non nisi per se ipsum conspici potest, ita quod lux divina menti immediate uniatur. Auctoritates autem
C Sanctorum, scilicet Chrysostomi, Dionysii, dicentium Deum omnino invisibilem, sunt intelligendæ quoad statum vitæ præsentis, in qua perfectissima Dei cognitio est per ablationes omnium ab ipso; vel de perfecta comprehensione divinæ essentiæ. 2. Denique ad visionem duo concurrunt, videlicet virtus visiva, et forma seu similitudo visi per quam unitur videnti. In corporalibus autem substantia rei non est in virtute visiva, sed species ejus. Non enim est lapis in oculo, sed similitudo ipsius. Deus autem est causa intellectus creati et objectum ejus. Dat ergo intellectui vim videndi et formam per quam. Sic ergo ad visionem divinæ naturæ requiritur similitudo ex parte potentiæ visivæ, per quam fiat idonea ad Dei intuitum. Forma namque est principium operandi. Sed ex parte Dei non potest esse aliqua similitudo creata per quam Deus videatur. Primo : nam species inferiorum rerum non possunt inducere ad cognoscendum substantiam rerum superiorum, secundum Dionysium primo capitulo de Divinis nominibus. Secundo, quia solus Deus est suum esse. Non ergo potest videri per formas eorum quorum essentia non est suum esse. Tertio, quoniam divina perfectio est incircumscripta et quomodolibet infinita. Unde nihil cujus est perfectio finita, eam repræsentat. Indiget ergo intellectus quadam similitudine, scilicet lumine gloriæ (de quo scriptum est : In lumine tuo videbimus lumen), quo confortetur ac disponatur ad Dei visionem : quem per illud lumen videre non potest tanquam per formam intelligibilem divinam naturam repræsentantem ; sed oportet ipsam divinam essentiam menti uniri, quum ipsa sit suum esse, ipsaque prima veritas intellectualis.
Præterea, quum Deus sit incorporeus et incircumscriptus, ab oculo corporali videri non valet, nec aliquo sensu materiali percipi, quum nulla potentia corporalis se extendat ultra corporea. In visione autem imaginaria qua sæpius Sancti Deum viderunt, non cernitur Dei essentia, sed in imaginatione formatur species aliqua Deum repræsentans secundum aliquem modum similitudinis.
Amplius, cognitum non est in cognoscente, naturaliter loquendo, nisi secundum modum cognoscentis. Sicut ergo esse divinæ essentiæ omnino excedit modum essendi omnis creati intellectus; sic non potest aliqua mens creata divinam essentiam ex puris naturalibus cernere. Nempe eorum quæ sunt, quorumdam essentia non exsistit nisi individuali materia, ut omnium rerum corporearum : et harum cognitio est nobis in hac vita connaturalis, eo quod anima rationalis sit naturaliter forma corporis. Quorumdam natura est in se immaterialiter stans ; tamen esse eorum non est idem cum essentia, ut spiritualium substantiarum : quorum cognitio excedit intellectum humanum secundum statum præsentem, sicut et modus essendi. Solus autem Deus sublimis et benedictus est ipsum suum esse. Ideoque ejus naturam in se ipso conspicere omnino supernaturale exsistit, quemadmodum ait Apostolus ad Romanos : Gratia Dei, vita æterna. Quid autem sit vita æterna Joannes testatur, dum scribit : Hæc est vita æterna :1 ut cognoscant te solum verum Deum.2
Footnotes
Chapter 15 of 761