Articulus 15
An videntes divinam essentiam omnia simul videant quæ in ea cognoscunt. 2. An in præsenti vita possit quis videre essentiam Dei. 3. An Deum per rationem naturalem cognoscere valeamus. 4. Et an sit in præsenti vita quædam cognitio per gratiam altior cognitione naturali.
DENIQUE ea simul possunt intelligi, quæ per eamdem speciem cognoscuntur. Sicut enim corpus non potest simul figurari diversis figuris; sic nec intellectus simul informari potest pluribus speciebus. Et quoniam modo non intelligimus multa nisi per species varias, idcirco non possumus plura simul intelligere. Quum ergo divina essentia, quæ est summe simplex ac una, sit idea et ratio omnium quæ in ea videntur, innotescit quod Sancti omnia simul actu conspiciunt quæcumque immediate in divina essentia cernunt, nec est ibi successio aliqua. Angeli quoque, quoad naturalem cognitionem, qua cognoscunt per species inditas, non omnia quæ sciunt, simul actu intelligunt; sed ea dumtaxat quæ in una intelligibili forma relucent.
Porro, quum modus agendi sequatur modum essendi, Deus qui est omnino separatus et simplex, in præsenti videri non potest ab aliquo puro homine secundum essentiam, vivente homine vita humana: anima enim intellectiva in præsenti habet esse in materia, estque naturaliter actus corporis. Quod autem Jacob ait, Vidi Dominum facie ad faciem, referendum non est ad divinam essentiam, sed ad figuram Deum sibi repræsentantem.1 Verumtamen Augustino teste, Moyses Judæorum magister, et Paulus gentium doctor, in vita hac Deum per essentiam conspexerunt: quod omnino miraculosum erat, nec ipsi pro tunc aliqua actione vitali sensitiva vel corporali videndo sunt usi. De Moyse quippe in Numeris sic scribitur:2 Palam et non per ænigma vidit Deum.
Amplius autem, creaturæ secundum quod sunt effectus Dei, aliquam similitudinem ejus sibi habent impressam, sed valde a divina perfectione distantem.3 Quum ergo nostra agnitio a sensibus inchoetur, possumus per sensibilia Deum cognoscere, secundum quod in illis resplendet aliquid ejus:4 ut quod sit prima omnium causa, et quod non sit aliquid aliorum, sed omnibus dignior.
Insuper, ad hanc naturalem Dei notitiam duo concurrunt, videlicet divinorum effectuum phantasmata, et lumen intellectus abstrahentis de illis intelligibilem speciem. Gratiæ autem lumen confortat et perficit naturale lumen; per infusionem quoque luminis gratiæ, sæpe in imaginatione formantur phantasmata Deum eminentius repræsentantia, quam phantasmata a rebus abstracta, quemadmodum in visionibus prophetalibus patet. Sequitur ergo quod cognitio Dei quæ est per gratiam, altior sit atque perfectior cognitione naturali.
Footnotes
Chapter 17 of 761