Articulus 31
An providentia rerum Deo conveniat.
An omnia providentiæ divinæ subjecta sint. 3. An divina providentia sit immediate de omnibus. 4. An imponat necessitatem provisis.
EX quo jam præostensum est, quod Deus est causa rerum per intellectum et quod est causa ordinis rerum, sequitur quod ipse unumquodque ad proprium finem ordinavit:1 in hoc enim ordo consistit. Ratio quoque ordinis rerum in finem prout est in animo ordinantis, est proprie providentia. Nam secundum Philosophum sexto Ethicorum, ordinare aliquid in finem, est proprius actus prudentiæ, cujus est providentia pars principalis.
Denique Epicurei quidem providentiam omnino negabant, dicentes mundum factum a casu. Aliqui vero solum incorruptibilia et species corruptibilium dicebant subesse providentiæ Dei: quos sequitur Rabbi Moyses, hoc excepto quod individua speciei humanæ adstruit sub divina providentia contineri propter splendorem intellectus quem participant. Sed dicendum, omnia etiam minima in speciali sub providentia cadere. Quum enim per hoc aliquid alicujus providentiæ subjiciatur, quod ab eo in debitum finem ordinatur, sequitur omnia divinæ providentiæ subdi quæ agunt propter finem naturaliter inditum. Videmus autem omnia, etiam inanimata, propter finem agere et naturali appetitu bonum appetere.2 Hoc ergo habent ab autore naturæ, qui species rerum instituit atque distinxit. Item divina causalitas attingit usque ad individualia rerum principia. Ante quoque probatum est, quod Deus universa distincte cognoscit. Quidquid autem causat aliquid per intellectum, ordinavit illud in debitum finem, et sic habet providentiam ejus. Unde Apostolus ad Romanos : Quæ, inquit, a Deo sunt, ordinata sunt.3 Quamvis autem Deus omnium providentiam habeat, non tamen decet ut omne malum a rebus excludat. Particularis quippe provisor excludit, quantum potest, malum ab his quorum curam gerit; sed universalis provisor, cujus est respicere ad bonum ordinis universi, quæque particularia mala permittit, ne bonum totius impediatur : nam generatio unius, alterius est corruptio ; sed et species multarum rerum perirent, si corruptio nulla esset. Deus autem speciali modo providentiam habet hominum electorum, in quantum non sinit eis accidere aliquid quod eorum salutem finaliter auferat. Reprobos vero relinquere dicitur : non quod penitus a sua providentia eos excludat, sed quia non retrahit eos a malo culpæ. Quod autem Apostolus dicit prima ad Corinthios nono, Numquid cura est Deo de bobus ?4 ideo dicit quia actus eorum non cadunt sub ratione meriti vel demeriti.
Præterea, ad providentiam pertinent duo, videlicet dispositio seu ratio ordinis rerum in suos fines, et exsecutio ordinationis istius. Quantum ergo ad primum, Deus immediatam habet omnium providentiam : sicut et omnia distincte cognoscit, et quidquid res habent a causis secundis, non est nisi secundum dispositionem primæ causæ. Ideoque Job tricesimo quarto habetur : Quem constituit alium super terram ? aut quem posuit alium super orbem quem fabricatus est ? Ubi Gregorius ait : Mundum per se ipsum regit, qui eum per semetipsum condidit. Quantum autem ad secundum, Deus quibusdam providet per se, scilicet superioribus ; quædam autem per alios regit, ut inferiora per superiora, quatenus causis creatis etiam hanc perfectionem communicet, quod divinæ causalitatis et ordinationis consortes sint atque participes : quamvis Deus gloriosus et fortis nullius eorum ope indigeat, sed propter bonitatis suæ exuberantiam sic se communicat.
Insuper, teste Dionysio, quarto de Divinis nominibus capitulo, providentiæ Dei non est naturas rerum corrumpere, sed conservare. Optimum autem in rebus est ordo universi, qui in speciebus mundi consistit. Species autem rerum differunt per necessarium et contingens. Deus ergo per suam providentiam nequaquam omnibus necessitatem imponit, sed quibusdam dumtaxat : imo divina cognitio est causa quod aliqua non sunt necessaria. Quamvis ergo nihil sit casuale, vel fortuitum seu contingens, quoad certitudinem divinæ notitiæ; tamen aliquid est casuale vel contingens in propria natura seu specie, et quoad proximas causas. Sed et divina providentia hoc discernit et concipit, ut unumquodque fiat et sit secundum suæ naturæ qualitatem et modum ; ideoque ad eam spectat ut contingentia contingentem fiant : et hoc Deus infallibiliter præagnoscit.
Footnotes
Chapter 33 of 761