Skip to the text

Articulus 32

  1. An Deo conveniat prædestinatio hominum, et quid sit prædestinatio. 2. An aliquid ponat in prædestinato. 3. An Deo conveniat reprobatio hominum. 4. Et utrum prædestinati eligantur.

  2. PRÆINDUCTUM jam est atque ostensum, quod omnia divinæ providentiæ idcirco subduntur, quoniam unumquodque in debitum finem ordinavit, et media perveniendi ad finem disposuit.1 Finis autem rationalis creaturæ est duplex, videlicet : Naturalis, ad quem ex naturalibus potest pertingere : et est naturalis felicitas, de qua loquuntur philosophi.2

Alius est finis supernaturalis, scilicet æterna supernaturalis felicitas, quam edocet fides: ad quam adipiscendam non sufficit naturalis facultas aut virtus, sed necessaria est supernaturalis directio atque divinum auxilium. Itaque, secundum quod Deus intellectuales creaturas ad hunc supernaturalem finem ordinavit, et media perveniendi ad eum præparavit atque providit; sic competit ei prædestinatio, id est præmissio qua quidam quasi a Deo provisi sunt mitti in vitam æternam. Prædestinari ergo angelis competit atque hominibus.

  1. Denique, quum prædestinatio sit quædam pars providentiæ, respiciens quædam eorum quorum est providentia: ideo sicut providentia non est in rebus provisis, sed in provisore, quum sit ratio quædam ac dispositio sui intellectus; sic prædestinatio nihil ponit in re, sed est in mente Dei prædestinantis: est enim ratio ordinis vel ordinatio aliquorum in salutem æternam in divina mente consistens. Verumtamen, sicut providentiæ exsecutio, id est gubernatio rerum, in rebus est passive, in Deo active; sic exsecutio prædestinationis Dei passive in rebus exsistit. Exsecutio autem prædestinationis sunt vocatio et magnificatio, quæ in rebus exsistunt.

  2. Adhuc autem, præhabitum est quod deceat universalem provisorem quædam mala permittere propter bonum ordinis universi. Sic ergo Deus hominem reprobare dicitur, in quantum gratiam ei non tribuit. Est ergo reprobatio pars providentiæ respectu malorum, quemadmodum prædestinatio respectu bonorum. Prædestinatio autem est causa et gratiæ in præsenti et gloriæ in futuro; sed reprobatio non est causa culpæ in præsenti, sed pœnæ in futuro. Sciendum vero, quod nec electio, nec reprobatio aliquid aufert de potentia hominis. Unde non est necesse prædestinatum salvari vel reprobum condemnari necessitate absoluta, sed conditionata, quæ non minuit libertatem arbitrii.

  3. Præterea prædestinatio est pars providentiæ; providentia autem est pars prudentiæ. Prudentia vero est ratio intellectus præceptiva ordinationis aliquorum in finem. Nullus autem ordinat aliquid in finem, nisi præexsistente voluntate finis, id est, nisi velit rem illum finem sortiri. Prædestinatio ergo aliquorum in vitam æternam, supponit quod Deus velit eos æternam adipisci salutem: ad quod pertinet electio atque dilectio. Nam quod eis hoc bonum vult, ex caritate emanat; quod autem quibusdam hoc vult et non omnibus, electionem concernit. Patet ergo quod prædestinati eligantur, quemadmodum ait Apostolus ad Ephesios primo:3 Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Advertendum quoque, quod in nobis electio præcedit dilectionem, eligimus enim quem diligamus; sed in Deo est econverso. Cujus ratio est, quod voluntas in nobis diligendo non causat bonum quod amat in alio, sed ex præexsistenti bono incitatur ut diligat; divina vero voluntas diligendo est causa bonitatis eorum quæ amat, et sic secundum rationem in Deo dilectio præsupponitur electioni.

Footnotes

  1. Quæstio 23. ↩

  2. Job xxxiv, 13. ↩

  3. Ephes 1, 4. ↩

Chapter 34 of 761