Articulus 33
Utrum merita sint causa prædestinationis et reprobationis. 2. An prædestinati infallibiliter salventur. 3. An numerus prædestinatorum sit certus. 4. An prædestinatio possit juvari oratione Sanctorum.
QUONIAM quidem ergo prædestinatio voluntatem prædestinantis includit, sicut divinæ voluntatis nulla est causa quantum ad actum volendi; sic nemo fuit tam vesanæ opinionis, qui diceret merita esse causam prædestinationis quoad actum Dei prædestinantis. Sed sicut voluntatis divinæ assignatur ratio ex parte volitorum, in quantum Deus vult unum propter aliud, sic est quæstio: An etiam hoc modo possit prædestinationis ratio dari, an scilicet Deus prædestinavit se effectum prædestinationis seu gratiam daturum alicui propter merita? Quidam ergo, quorum dux fuit Origenes, asserebant quod propter merita animarum in alia vita nunc dentur hominibus gratiarum dona diversa. Ponebant enim animas ante mundum omnes simul fuisse creatas, atque secundum operum suorum diversitatem nunc varios status in hac vita sortiri. Sed istud est contra Apostolum, qui ad Romanos testatur : Quum nondum, inquit, nati essent, aut aliquid boni egissent aut mali, ex vocante dictum est : Major (scilicet Esau) serviet minori (id est Jacob). Alii ergo, ut Pelagiani, dixerunt effectum prædestinationis dari propter merita vitæ præsentis. Ponebant enim initium boni esse ex nobis, consummationem autem ex Deo. Sed contra hos ait Apostolus secunda ad Corinthios : Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis. Nil enim cogitationem præcedere potest. Ideo alii asseruerunt gratiam dari a Deo, non propter merita præcedentia, sed sequentia, scilicet quod ideo Deus præordinavit se daturum alicui gratiam, quoniam scivit eum bene debere gratia uti. Hoc autem inconvenienter dicitur. Si enim aliquid aliud ex parte nostra sit ratio prædestinationis, hoc erit præter effectum prædestinationis. Nam id quod est gratiæ, est prædestinationis effectus : et hoc non potest esse ratio prædestinationis, quia in prædestinatione includitur. Sed non est distinctum quod est ex gratia ac libero arbitrio, sicut non distinguitur quod est ex causa secunda et ex causa prima, quum divina providentia sit causa operationum secundarum causarum. Merita ergo sequentia non sunt causæ effectus prædestinationis.
Respondendum ergo, quod effectum prædestinationis dupliciter considerare possumus, videlicet : In particulari : et sic meritum quod ex gratia priori procedit, potest esse causa meritoria gratiæ posterioris. Secundo, in communi : et sic impossibile est totum prædestinationis effectum habere causam ex parte nostri. Quidquid enim in homine est ipsum ordinans ad salutem, sub effectu prædestinationis comprehenditur, etiam prima ad gratiam præparatio, quæ non nisi per divinum auxilium habetur, juxta illud Jeremiæ ultimo : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Unde, quod ait Apostolus ad Romanos, Quos præscivit, hos et prædestinavit; itemque glossa Ambrosii (super illud, Miserebor cui misereor, etc.), Misericordiam illi dabo quem scio toto corde reversurum ad me : sic accipi debet quod usus gratiæ præscitus, est causa collationis gratiæ secundum rationem causæ finalis. Ideo enim Deus disposuit se gratiam præstiturum, quatenus homo bene utatur eadem. Sic ergo causa prædestinationis, ipsa est divina voluntas quæ irrationabilis esse non potest, neque injusta, quum non sit nisi divina bonitas. — Ex ipsa vero Dei bonitate ratio assignatur cur Deus quosdam elegit, et aliquos reprobavit. Deus enim fecit et condidit omnia quatenus divina perfectio, quæ in se una et simplex est, in rebus multiformiter, in diversis rerum speciebus atque ordinibus reluceret. Divinæ autem perfectiones, quæ in Deo sunt idem, sunt justitia atque misericordia. Quosdam ergo Deus elegit, ut in eis misericordia resplendeat; quosdam vero deficere et peccare permittit seu reprobat, ut in eis justitia sua appareat. Electi ergo sunt vasa misericordiæ, reprobi vasa iræ. Et hanc causam reddit Apostolus ad Romanos, dicens : Volens Deus ostendere iram (id est vindictam justitiæ), et notam facere potentiam suam, sustinuit (id est permisit) in multa patientia vasa iræ apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam suam. Item secunda ad Timotheum : In magna autem domo, non solum sunt vasa aurea et argentea, sed lignea et fictilia; et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.1 — Cur vero hos elegit in gloriam et illos reprobavit, non habet rationem nisi divinam voluntatem. Ideoque Augustinus : Quare (inquit)
Thren. v, 21.
Rom. viii, 29.
Ibid. ix, 15.
Ibid. 22, 23.
II Tim. u, 20.
Rom. ix, 11-13.
II Cor. u, 5.2 hunc trahat, et illum non trahat, noli judicare, si non vis errare. Cujus simile est in naturalibus. Materia enim secundum se una est et ejusdem rationis: sed quod una ejus pars a principio fuit creata sub forma ignis, alia sub forma aquæ vel terræ, ideo factum est ut species rerum complerentur; sed cur hæc pars sit sub hac forma, et alia pars sub alia forma, ex sola Creatoris voluntate dependet. Idcirco ad Romanos dicit Apostolus: An non potestatem habet figulus ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud autem in contumeliam?3
Præterea prædestinatio, quum sit pars providentiæ, certa est atque effectum suum infallibiliter obtinet, si referatur ad divinæ dispositionis et ordinationis intuitum: nec tamen rebus necessitatem imponit, comparando eas ad proximas causas naturales et proprias. Unde, quod ait Augustinus (super illud Apocalypsis, Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam), Alius non est accepturus nisi ille perdiderit, sic accipi congruit.4 Corona enim dicitur dupliciter. Primo, ex parte prædestinationis: et sic amitti non potest, neque acquiri. Secundo, consideratur corona ex parte meritorum gratiæ operantis: et sic ab uno amittitur, et a Deo reparatur quoad alterum. Deus enim non sineret unum cadere, nisi vellet alium loco cadentis erigere, secundum illud Job:5 Conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Quemadmodum pro apostatis angelis substituti sunt homines, et pro Judæis gentiles.
Præterea numerus prædestinatorum Deo penitus certus est, non solum ratione cognitionis sicut et cetera omnia, sed ratione electionis et dilectionis. Omne enim agens intendit facere aliquod finitum, ut ante ostensum est: Deus ergo numerum certum in se ipso determinat eorum qui sunt salvandi, videlicet qui concurrunt ad integritatem multitudinis electorum. Quidam autem asserunt tot homines esse salvandos, quot angeli corruerunt; alii autem, quod tot homines salvabuntur, quot angeli permanserunt. Ceteri quoque affirmant tot homines esse salvandos, quot angeli lapsi sunt, et ultra hoc, quot primo creati sunt. Sed melius dicitur, quod soli Deo cognitus est numerus electorum in æterna felicitate locandus. Videmus autem in rebus, quod bonum excedens communem perfectionem ac statum, invenitur in paucis: quemadmodum pauci sunt qui sufficientem scientiam habeant dirigendi se ipsos et alios. Quum ergo beatitudo æterna sit supernaturalis, non est mirum quod pauci ad eam pertingunt: imo in hoc maxime Dei misericordia lucet, quod vel aliqui ad eam perveniunt a qua tam multi deficiunt.
Adhuc autem, ex præinductis evidens esse potest, quod prædestinatio non potest juvari precibus vel mutari, quoad actum Dei prædestinantis: qui utique actus æternus est, et essentialiter ipse Deus prædestinans. Ideoque primo Regum habetur: Triumphator in Israel non parcet, nec pœnitudine flectetur.6 Sed quantum ad effectum suum, prædestinatio potest precibus operibusque virtuosis juvari. Divina enim providentia, cujus prædestinatio pars est, non aufert causas secundas, sed ordinem earum complectitur. Sic quoque prædestinatur alicui salus a Deo, ut sub prædestinationis ordine cadat quidquid hominem ad salutem promovet, sive sint preces et opera sui ipsius sive aliorum. Conandum est ergo hominibus prædestinatis ad bene vivendum et orandum: nam per hæc prædestinationis effectus certitudinaliter adimpletur. Unde secunda Petri dicitur: Satagite ut per bona opera vestra certam vestram vocationem et electionem faciatis.7
Footnotes
Chapter 35 of 761