Articulus 34
Quid liber vitæ. 2. Cujus vitæ sit iste liber. 3. Et an aliquis de libro vitæ possit deleri.
LIBER autem vitæ in Deo metaphorice dicitur.1 Sicut enim apud homines conscribi solent qui specialiter ad eos pertinent; sic ipsa electorum conscriptio in mente divina, id est firma ac tenax memoria sive notitia eorum quos Deus salvare decrevit, liber est vitæ. Unde liber vitæ proprie non est nisi ipsa prædestinatio Dei. Et quoniam non est consuetum eos conscribi qui repudiantur, ideo reprobis non correspondet liber mortis, sicut prædestinatis liber vitæ. Quandoque vero dicitur liber vitæ quædam vis divina, qua fiet ut unicuique opera sua bona vel mala in memoriam reducantur; et sic loquitur Augustinus de libro vitæ, vicesimo libro de Civitate Dei.
Denique liber iste non est nisi liber vitæ gloriæ, non vitæ naturæ: nam prædestinatio respicit supernaturalem vitam, et divina electio pertinet ad salutem æternam finaliter, ad quam homines eliguntur. Nam et vita gratiæ non habet rationem finis, sed ordinatur ad vitam gloriæ.
Porro quidam ponunt nullum deleri de libro vitæ, secundum veritatem, sed secundum hominum cognitionem: ut tunc aliquis dicatur de libro vitæ deleri, quando gratiam perdit, et mortale peccatum incurrit: qui tamen si finaliter pereat, nunquam veraciter scriptus exstitit in libro vitæ. Sed aptius dici potest, quod nemo deletur de libro vitæ quantum ad præordinationem prædestinatoris, sed solum quantum ad effectum prædestinationis, videlicet gratiam. Quicumque enim habet gratiam Dei gratum facientem, dignus est vita æterna: et sic dicitur scriptus in libro vitæ. Qui tamen deficere atque a gratia excidere potest: et si excidit, deleri dicitur; sed tunc non fuit scriptus in libro vitæ simpliciter et ex prædestinatione divina, sed secundum quid et ex gratia. Sic ergo deleri potest a libro vitæ, non per comparationem ad Dei notitiam, quæ utique certa est atque immobilis, sed per comparationem ad rem scitam, quam Deus scit dignam vita gloriæ dum gratiam habet, indignam vero dum eam amittit.
Footnotes
-
Quæstio 24. ↩
Chapter 36 of 761