Skip to the text

Articulus 35

  1. Utrum in Deo sit potentia. 2. An potentia Dei sit infinita. 3. An Deus sit omnipotens. 4. An possit facere præterita non fuisse. 5. An possit facere quæ non fecit, vel prætermittere quæ fecit. 6. Et si ea quæ fecit, possit facere meliora.

  2. DUPLEX denique est potentia, scilicet activa, et passiva.1 Passiva autem potentia Deo non competit, sed activa. Ostensum est enim, quod Deus est actus purus ensque semper in actu atque perfectum. Et sic divina potentia est summe activa: ipsa enim omnia perficit et a nullo perfici potest, sed est in se omnino completa. Nec potentia Dei ab ejus actione distinguitur, sed utrumque est divina essentia, quoniam in Deo idem sunt esse, posse et agere.

  3. Præterea potentia sequitur formam atque essentiam rei: quod enim est magis calidum majorem sortitur potentiam ad calefaciendum. Quum ergo probatum sit divinam essentiam esse immensam, oportet divinam quoque potentiam esse infinitam.

  4. Porro, secundum Philosophum quinto Metaphysicæ, possibile dupliciter dicitur: uno modo, quoad certam ac determinatam potentiam; alio modo, simpliciter et absolute. Deus ergo est omnipotens absolute loquendo: quidquid enim fieri potest, Deus facere potest. Omne autem illud fieri potest, cujus extrema non sunt incompossibilia, id est, cujus prædicatum non repugnat subjecto: sicut possibile est hominem esse sanum, impossibile vero est hominem esse asinum. Unicuique demum activæ potentiæ correspondet passiva potentia seu possibile, quoniam omne agens producit simile sibi. Divina autem potentia est ipsum esse divinum, quod illimitatum et infinitum est: quidquid ergo non est prohibitum ab esse, id est omne cui non repugnat ratio entis, fieri potest a Deo. Enti vero opponitur non ens. Quæcumque autem contradictionem implicant, habent repugnantiam ad hoc ut sint. Ideoque talia fieri nequeunt, et melius dicuntur non posse fieri, quam quod Deus non possit ea facere. Ea vero quæ ad passivam potentiam spectant, ut moveri, et quæ imperfectionem vel defectum includunt, divinæ omnipotentiæ nequaquam conveniunt, nec eam diminuunt sed ostendunt. Dicitur autem Deus omnipotentiam suam parcendo et miserendo maxime manifestare : per hoc enim quod peccata libere donat, ostenditur nullius superioris legi adstringi, sed omnia secundum propriæ voluntatis libertatem peragere. Qui enim superioris legi subjicitur, non ignoscit nec agit nisi secundum voluntatem alterius.

  5. At vero, præterita in quantum præterita non fuisse, contradictionem implicat : sicut contradictionem implicat Petrum non sedere, dum sedet. Patet ergo, quod præterita non fuisse non subest divinæ potentiæ. Itaque, licet Deus posset omnem corruptionem mentis et corporis tollere et ablatam integritatem restituere, scilicet castitatem et sexus integritatem, non tamen possibile est corruptam, in quantum hujusmodi, non fuisse corruptam, quemadmodum impossibile est eum qui peccavit non peccasse.

  6. Amplius, advertendum quod Deus possit alia facere, imo alium rerum ordinem et cursum procedere, quam modo facit. Licet enim divina potentia nihil agere possit nisi secundum ordinem divinæ sapientiæ, quum Dei potentia sit sua sapientia ; tamen divina sapientia non est ad hunc rerum modum vel ordinem limitata. Ratio namque ordinis quem sapiens suis effectibus imprimit, ex fine accipitur. Finis autem omnium rerum ultimatus et summus est bonitas Dei. Hunc autem finem creaturæ non adæquant, nec est ipsis iste finis proportionatus, sed incomparabiliter eas excedit. Propter quod divina potentia vel sapientia nullatenus determinata est vel coarctata ad aliquem certum ordinem, cursum, vel modum rerum. Ex quibus duplex error confunditur : Primus, eorum qui asserebant res a Deo profluere naturali emanatione, id est secundum necessitatem naturæ : sic enim non posset a Deo alia specierum natura et alius ordo procedere quam nunc est. Secundo, patet error illorum qui opinabantur divinam potentiam ad istum entium ordinem limitari, propter ordinem sapientiæ atque justitiæ Dei, sine quo Deus nil agit. Quoniam vero potentia sumitur velut exsequens, sapientia sicut dirigens, voluntas ut imperans : ideo quod attribuitur divinæ potentiæ secundum se consideratæ, dicitur Deus posse absoluta potentia, et hujuscemodi est omne id in quo ratio entis potest salvari ; quæ autem attribuuntur divinæ potentiæ tanquam exsequenti imperium voluntatis justæ, dicitur posse de ordinata potentia.

  7. Præterea bonitas rei est duplex, videlicet : Substantialis, ad essentiam et speciem pertinens. Et hanc Deus non potest facere meliorem in rebus : species enim consistunt in indivisibili ; et si aliqua eis perfectio adjiciatur, non permanebunt eædem naturæ et species : velut si addatur quaternario unitas aliqua, erit mox alia species numeri. Alia autem est bonitas, quæ accidit rebus, ut sapientia, pulchritudo : et quoad hanc, potest Deus facere ea quæ fecit, meliora. Et quoniam ratio boni in perfectione consistit, simpliciter concedendum est quod Deus posset facere meliora ea quæ fecit. Considerandum quoque quod Christi humanitas, ex hoc quod est Verbo unita, et beatitudo creata, quia est Dei fruitio, et beata Virgo, quoniam est Mater Dei, sortiuntur quamdam dignitatem immensam ex bono divino infinito : et quoad hoc, non potest aliquod melius eis fieri.

Footnotes

  1. Quæstio 25. ↩

Chapter 37 of 761