Skip to the text

Articulus 36

  1. An beatitudo Deo conveniat. 2. Secundum quid competat ei. 3. An Deus sit essentialiter beatitudo cujuslibet rei. 4. Et an Dei beatitudo omnem felicitatem includat.

  2. BEATITUDO præterea in duobus consistit : pertinet enim ad eam quod sit bonum perfectum; secundo, quod sit in natura tali quæ possit propriam operationem et perfectionem cognoscere, et actus sui dominium possidere. Quum ergo Deus sit bonum immensum et intellectualis naturæ atque voluntatis liberrimæ, constat beatitudinem Deo summe competere: et est in ipso omnium bonorum congregatio, vel magis possessio, non per modum compositum, sed simplicem, indivisum et unum.

  3. Denique beatitudo competit Deo secundum intellectualem operationem, sic ut et aliis Beatis: quamvis in ipso sint idem esse et agere. Perfectissimum namque in omni intellectuali natura, est actio intellectus, qua omnium capax consistit.

  4. Duo autem considerantur in beatitudine, scilicet objectum intellectualis operationis, et ipsa operatio intellectus. Solus autem Deus est essentialiter beatitudo omnium, quantum ad felicitatis objectum: in ipso enim omnium beatitudo consistit, sic quod divina essentia est objectum intellectus Beatorum Deo fruentium. Sed quoad actum beatitudinis, sic beatitudo est aliud creatum in creatis, videlicet operatio intellectus Deum cernentis. In Deo autem actio atque objectum sunt idem.

  5. Porro Dei beatitudo omnem felicitatem complectitur. Quidquid enim desiderabile est vel in vera vel in falsa beatitudine, in Deo eminentissime et vere exsistit. Nam de contemplativa beatitudine habet sui et omnium cognitionem perfectam; de felicitate quoque activa habet totius mundi gubernationem; de terrena vero felicitate, quæ in divitiis, voluptate, potestate et fama reponitur, habet pro divitiis omnimodam sufficientiam; pro voluptate, gaudium de se et delectationem de omnibus suis operibus; pro potestate, omnipotentiam; pro fama habet omnis creaturæ admirationem. Et hæc omnia in Deo vere et intellectualiter sunt, et in aliis inordinate et false quæruntur.

Chapter 38 of 761