Skip to the text

Articulus 37

  1. An sit processio in divinis. 2. An aliqua divina processio sit generatio. 3. An præter generationem sit in Deo aliqua processio. 4. An illa processio sit dicenda generatio. 5. Et utrum sint solum duæ processiones in Deo.

  2. POSTQUAM considerata sunt quæ ad divinæ essentiæ unitatem respiciunt, nunc de his considerare oportet quæ personarum trinitatem concernunt. Quoniam ergo Scriptura diversis nominibus ad processionem spectantibus docet in Deo esse aliquam processionem (quemadmodum Joannis octavo Christus ait:1 Ego a Deo processi), ideo diversi diversimode hanc processionem intellexerunt. Arius enim exposuit eam secundum quod effectus procedit a causa. Unde dixit Filium Dei esse potentiam Patris creatam, et Spiritum Sanctum esse utriusque creaturam. Sabellius vero hanc processionem accepit secundum quod causa procedit in suum effectum, movendo ipsum, vel similitudinem suam ei imprimendo. Unde asseruit Patrem esse Filium prout ipse Pater carnem assumpsit, eumdemque esse Spiritum Sanctum prout rationalem creaturam sanctificat et ad vitam movet. Uterque autem istorum non accipit processionem divinam nisi pro emanatione ad extra: et sunt contra utrosque sufficientia Scripturæ testimonia. — Sciendum ergo, quod processio est secundum aliquam actionem. Actio vero est duplex, videlicet: in agente manens, ut velle, cognoscere; et egrediens, ut calefacere, ædificare. Itaque, secundum actionem immanentem accipitur quædam processio ad intra, quemadmodum in intellectu potissime patet. Ex hoc enim quod intellectus intelligit, procedit intra ipsum quidam conceptus de re intellecta ex ejus notitia proficiscens: quem conceptum vox oris significat; appellaturque verbum cordis, quod designatur verbo vocis. Hæc ergo Dei ad intra processio, non est intelligenda secundum corporalium rerum, sed secundum intellectualium substantiarum modum: qui etiam modus a perfecta divinæ processionis repræsentatione occumbit. Divina ergo processio non est localis aut corporalis, sed intellectualis et immanens, propter quod procedens in divinis non est diversum ab illo a quo procedit. Nam quo aliquid secundum intellectualem emanationem perfectius procedit, eo similius est magisque unum cum illo a quo procedit: quo enim quid magis intelligitur, tanto ejus conceptus est intelligenti plus unitus et intimus. Intellectus namque per hoc quod actu intelligit, unum efficitur cum re intellecta. Quoniam ergo divinum intelligere est penitus simplex, oportet Verbum divinæ mentis omnino esse idem in essentia cum eo a quo procedit, sine omni diversitate.

  3. Porro generatio uno modo accipitur communiter pro omni mutatione de non esse ad esse: et sic omnibus generabilibus convenit. Alio modo sumitur proprie, prout in rebus viventibus invenitur: et sic generatio designat originem alicujus viventis a principio vitæ conjuncto, et vocatur nativitas. Nec tamen sic procedens dicitur genitum, nisi procedat secundum rationem similitudinis: non enim capillus capitis est filius hominis. Similitudo quoque non quælibet sufficit: non enim vermis ex carne hominis nascens, est filius hominis. Itaque non sufficit similitudo in genere, sed exigitur similitudo specifica, scilicet ut procedens sit ejusdem naturæ in specie cum illo a quo procedit: ut homo generat hominem, leo leonem. Generatio ergo eorum viventium quæ procedunt de potentia in actum, includit primam rationem generationis, videlicet exitum de non esse ad esse. Generatio autem ejus quod non tendit de potentia in actum, excludit primam generationis rationem, sed admittit secundam: ut scilicet genitum accipiat a generante naturam secundum propriam similitudinem. Et hoc modo Verbi intellectus divini processio, generatio est vocanda: Filius enim est similitudo Patris, et ejusdem cum eo essentiæ, quoniam in Deo sunt idem intelligere et esse. Unde verbum humani intellectus non est filius hominis, nec ejusdem cum intellectu essentiæ, quia in nobis non sunt idem intelligere et esse. Sed in Deo sunt unum et idem esse atque cognoscere seu intelligere: ideoque Verbum Dei est verus Deus, et veri Dei verus Filius Patri consubstantialis. Quamvis autem Filius a Patre accepit esse et quidquid habet, non tamen esse Filii est sic receptum quasi non sit in se subsistens, sed in aliquod subjectum influxum. Dicitur ergo acceptum, quia non est a se ipso.

  4. Amplius, quum divina processio sit secundum actionem ad intra; actio vero ad intra in intellectuali substantia non est nisi actio intellectus et voluntatis: propterea processio quæ in divinis est præter Verbi generationem, non est nisi secundum voluntatis operationem, secundum quam amor a voluntate procedit, per quem amatum in amante consistit: sicut per verbi conceptionem, res quæ intelligitur, in intelligente esse asseritur. Quamvis ergo Dei voluntas et intellectus sint unum in re, distinctæ tamen processiones eis conveniunt et secundum ordinem se habentes. Nam amoris processio, Verbi processionem præexigit, quum nihil sit in voluntate nisi per intellectum apprehensum: non enim amatur incognitum. Quemadmodum ergo est ordo Verbi ad principium a quo profluit, quamvis secundum rem sit utriusque una essentia; sic quamvis in divinis intellectus atque voluntas sunt idem, tamen quoniam de ratione amoris est ut non procedat nisi a conceptione intellectus, ideo habet processio amoris distinctionem ordinis vel originis a processione Verbi in divinis.

  5. Præterea ista amoris processio in divinis non est generatio. Hæc enim ponitur inter intellectum et voluntatem distinctio, quod intellectus perficitur per hoc quod similitudo rei intellectæ in ipso est; voluntas autem non sic, sed per hoc quod inclinationem habet ad rem volitam. Unde processio intellectus est secundum rationem similitudinis: propter quod generatio dicitur. Nam omne generans generat sibi consimile. Processio demum voluntatis non est secundum rationem similitudinis, sed impellentis atque moventis in aliquid. Quod ergo in divinis procedit per modum amoris, non procedit ut genitum vel Filius, sed ut Spiritus. Quo nomine motio atque impulsio designatur: prout quis ex amore ad aliquid agendum moveri impellique dicitur. Quamvis ergo Spiritus Sanctus ab utroque divinam naturam accipiat, non tamen natus censetur, quia non secundum similitudinis rationem producitur. Pertinet tamen similitudo aliquo modo ad amorem: non quod amor sit similitudo amati, quemadmodum verbum est similitudo intellecti; sed in quantum similitudo est amoris principium. Quia etiam processio Verbi in divinis habet speciale nomen, dicitur enim generatio; ideo nomen processionis remanet quasi proprium Spiritui Sancto.

  6. Insuper, non sunt in divinis nisi prædictæ duæ processiones ad intra, quoniam actio ad intra seu immanens non est in intellectuali natura nisi secundum intellectum et voluntatem. Potentia vero est principium agendi in aliud. Unde secundum potentiam sumitur emanatio ad extra, scilicet creaturarum a Deo. Rursus, quoniam Deus uno simplici actu cuncta intelligit unoque actu omnia vult, non potest in eo esse processio Verbi ex Verbo, aut amoris ex amore; sed est in eo unum solum Verbum perfectum, et unus amor perfectus: in quo perfecta Dei fecunditas manifestatur.

Footnotes

  1. Joann. VIII, 42. ↩

Chapter 39 of 761