Articulus 38
Utrum in Deo sint relationes reales.
An sint solum ad extra affixæ, vel divina essentia. 3. An possint in Deo esse plures relationes realiter distinctæ. 4. Et de numero earumdem.
SCIENDUM vero, quod solum in his quæ dicuntur ad aliquid, dicitur aliquid esse secundum rationem et non secundum rem. Alia enim genera prædicamentorum secundum propriam rationem important aliquid alicui inhærens; quæ autem dicuntur ad aliquid, ex sua ratione solum respectum designant unius ad aliud. Qui respectus interdum est in ipsa re: ut quum aliquæ res secundum naturam suam ad invicem ordinatæ sunt, et intellectionem mutuam habent, ut servus et dominus. Tales ergo relationes oportet esse reales. Dum vero iste respectus est solum in apprehensione rationis, dicitur relatio secundum rationem. Quum vero aliquid procedit a principio ejusdem naturæ, oportet utrumque unius atque ejusdem ordinis esse: et sic realem relationem sortiuntur ad invicem. Divinæ autem processiones sunt in eadem natura, ideoque reales sunt. Quod ait Boetius, relationes in divinis unius ad alium esse similes relationi ejusdem ad se ipsum, verum est quoad hoc, quod in divinis non est personarum essentialis diversitas.
Præterea in quolibet prædicamento accidentis duo considerari possunt. Primum est esse, quod competit unicuique eorum prout est accidens: et hoc est inesse. Esse namque accidentis est inesse. Secundum est propria ratio cujuslibet eorum, quæ in omnibus accidentis generibus, præter in ad aliquid, sumitur per comparationem ad subjectum cui inest: sicut quantitas est mensura substantiæ, etc. Sed propria ratio relationis non attenditur in comparatione ad subjectum cui inest, sed in comparatione ad aliquid extra. Si ergo consideremus in rebus creatis relationes in quantum hujusmodi, sic sunt adsistentes, non quasi intrinsecus sed foris affixæ, sed significantes respectum quodammodo contingentem rem relatam, prout ab ea tendit in alterum. Si autem consideretur relatio prout est accidens, sic inhæret subjecto, habens esse accidentale in ipso. Itaque Gilbertus Porretanus, qui dicitur posuisse quod relationes in divinis sunt adsistentes seu affixæ extrinsecus (quod tamen postea in Remensi concilio fertur revocasse), non consideravit relationes nisi primo modo. Quidquid vero in rebus creatis importat esse accidentale, hoc prout Deo adscribitur, designat esse substantiale. Unde relatio, prout in creatis dicit esse subjecto inhærens, transfertur ad divina : sic quod in Deo realiter est, non tamen ut accidens, sed idem cum divina essentia in re, differens ab ea sola ratione. Relatio namque respectum seu habitudinem dicit, non ad divinam essentiam, sed ad suum oppositum ; essentia vero absolute accipitur. — Dicuntur autem non nisi duo prædicamenta esse in divinis, puta substantiæ, et ad aliquid. Omnia enim alia habitudinem includunt ad id de quo dicuntur, tam secundum esse, quam secundum proprii generis rationem. Nil autem in Deo potest habere habitudinem ad id in quo est vel de quo dicitur, nisi habitudinem identitatis propter simplicitatem divinam. Verumtamen, sicut septimo de Trinitate dicit Augustinus, Omnis res quæ relative dicitur, est aliquid præter relationem. Dominus enim, et homo est et alterius princeps. In rebus autem creatis, est aliquid reale sub relatione. Sed in divinis non est aliquid absolutum realiter aliud a relatione, sed ratione dumtaxat. Nam divina essentia propter immensam suæ perfectionis plenitudinem, nullo nomine perfecte exprimitur; sed ipsa in se eminentissime continet, tam id quod nomine absolute exprimitur, quam id quod importat relatio.
At vero, quoniam de ratione relationis est respectus ad alterum, sicut in Deo est realis relatio, sic oportet quod in eo sit realiter relativa oppositio, quæ semper distinctionem includit. Itaque in Deo est realis distinctio: non utique secundum aliquid absolutum, id est in divina essentia, sed secundum rem relativam. Paternitas quippe et filiatio realiter distinguuntur inter se, sed ambæ sunt una supersimplex Divinitatis essentia. Id autem quod dici solet, Quæ uni tertio sunt idem, sunt idem inter se, verum est in his quæ sunt idem re et ratione, ut vestimentum et tunica. Sic igitur patet quod in libro de Trinitate dicit Boetius: Substantia in divinis continet unitatem; relatio autem multiplicat trinitatem. 4. Insuper, secundum Philosophum, quinto Primæ philosophiæ, omnis relatio fundatur, vel super quantitatem, ut duplum et dimidium; vel super actionem et passionem, ut dominus et servus, pater et filius. Quum ergo in Deo non sit quantitas, omnis divina relatio fundatur super actionem, secundum quam in Deo est processio. Dictum est autem, quod in Deo sunt duæ processiones secundum duplicem actionem ad intra, videlicet intellectus et voluntatis. Secundum utramque autem processionem sumuntur duæ relationes oppositæ, quarum una est ejus quod procedit, alia ejus a quo est processio. Processio ergo Verbi dicitur generatio: relatio autem principii generationis paternitas dicitur; relatio quoque procedentis a tali principio filiatio nominatur. Processio autem amoris in Deo proprium nomen non habet: unde nec relationes eam consequentes propria nomina sortiuntur. Sed relatio principii hujus processionis vocatur spiratio; relatio vero procedentis, processio: quamvis hæc duo nomina non ad relationes, sed ad originem seu processionem pertineant. ## ARTICULUS XXXIX.
De definitione personæ. 2. De comparatione ejus ad subsistentiam et hypostasim.
An nomen personæ in divinis conveniat.
Quid etiam ibi designet.
LICET autem in quolibet genere entis inveniantur universale et particulare, maxime tamen in genere substantiæ.1 Accidentia enim individuantur per substantiam, substantia per se ipsam. Ideo individua substantiæ specialia nomina habent, et dicuntur hypostases, vel primæ substantiæ. Sed adhuc specialiori perfectionique modo invenitur particulare seu individuum in substantiis intellectualis naturæ, quæ habent proprii actus dominium et agunt ac movent se ipsas, nec solum aguntur ab aliquo. Unde speciale nomen eis adscribitur, ut vocentur personæ. Definit autem Boetius personam in libro de Duabus naturis Christi, dicens : Persona est rationalis naturæ individua substantia. Sumitur autem hic individua substantia pro re singulari in genere substantiæ. Licet vero natura multis modis sumatur, nunc tamen accipitur pro ipsa essentia rei.
Denique, substantia uno modo significat quidditatem quam definitio explicat : et sic Græci substantiam vocant οὐσίαν ; nos autem, essentiam vel naturam. Secundo, substantia dicitur subjectum vel suppositum quod in genere substantiæ subsistit : et vocatur suppositum, quod est nomen intentionis. Item vocatur res naturæ, in quantum naturæ communi supponitur ; et subsistentia, prout consideratur ut in se subsistens, non inhærens ; dicitur quoque hypostasis vel substantia, secundum quod accidentibus substat. Et id quod tria hæc nomina in toto genere substantiarum communiter important, hoc nomen personæ in genere intellectualium substantiarum designat. Habet tamen nomen hypostasis apud Græcos ex propria significatione, ut significet quodcumque individuum substantiæ : quamvis ex usu loquendi sumatur communius pro individuo rationalis naturæ, causa excellentiæ suæ. Unde quemadmodum nos dicimus in divinis tres personas et subsistentias ; sic Græci dicunt illic tres hypostases et substantias.
Porro nomen personæ Deo maxime competit quantum ad id cui nomen imponitur : pertinet enim hoc nomen ad perfectionem. Nam homines in dignitate constituti personæ solent vocari. Propter quod aliqui personam definiendo, dicunt : Persona est hypostasis proprietate ad dignitatem pertinente distincta. Sciendum autem, quod nomen hypostasis Deo non competit quantum ad id a quo nomen imponitur. Nunc enim inductum est, quod hypostasis dicitur eo quod accidentibus substet. Sed quoad id cui nomen imponitur, Deo congruit : imponitur namque ad significandum rem subsistentem.
B Dicit tamen Hieronymus, sub nomine hypostasis latere venenum. Nam antequam significatio ejus erat aperta apud Latinos, hæretici per hoc nomen deceperant simplices, ut confiterentur in divinis plures essentias, sicut confitemur plures personas : propter hoc quod nomen substantiæ, cui correspondet in Græco nomen ὑπόστασις, a Latinis sumatur pro essentia.
C 4. At vero quid nomen personæ in divinis significet, difficultatem sortitur ex hoc, quod de tribus personis pluraliter dicitur præter cetera essentialia nomina. Item non est nomen relativum : non enim ad aliquid dicitur. — Quidam ergo dixerunt, quod nomen personæ, ex propria vi non nisi substantiam seu essentiam in divinis designet, sicut hoc nomen, Deus, vel, Sapiens ; sed propter instantiam hæreticorum accommodatum est nomen hoc ex ordinatione Concilii : ut poni queat pro relativis, præsertim in plurali, vel cum nomine numerali, aut partitivo (sicut quum dicimus, Tres personæ ; et, Alia est persona Patris, etc.) ; in singulari vero numero possit sumi indifferenter, absolute, et relative. Istud autem videtur non sufficere. Si enim hoc nomen ex vi suæ significationis non importet nisi essentiam in divinis, sic hæreticorum perversa loquacitas ac loquax perversitas, impudens et garrula, non fuisset contenta ; sed magis ad resistendum confortata atque accensa. Ideoque alii asseruerunt, quod nomen personæ in divinis simul significet essentiam et relationem. Quorum quidam dixerunt, quod significaret essentiam in recto, relationem vero in obliquo: dicitur enim persona, quasi per se una. Alii autem dixerunt, quod significaret essentiam in obliquo, relationem in recto: et hi veritati magis appropinquaverunt. — Advertendum ergo, quod aliquid est de significatione minus communis, quod non est de significatione magis communis. Unde alia est significatio personæ in communi, de qua nunc dictum est, et personæ divinæ. In omni vero natura intellectuali, persona significat substantiam rationalem individualem; individuum vero est, quod est indivisum seu indistinctum in se et distinctum ab aliis. In divinis autem distinctio non est nisi per relationes originis, quæ non sunt accidentales in Deo, sed sunt divina essentia, unde et per se subsistunt, quemadmodum divina essentia. Sicut ergo deitas est Deus, ita paternitas divina est Deus Pater, qui est persona divina. Persona igitur significat relationem ut subsistentem: et hoc est significare relationem per modum substantiæ, quæ est subsistens hypostasis in divina natura. Hoc ergo modo, verum est quod persona significat relationem in recto, essentiam in obliquo. Significat quoque essentiam in recto, et relationem in obliquo, prout essentia est idem quod hypostasis. Hypostasis vero in divinis significatur ut relatione distincta. Sic ergo innotescit, quod persona stat pro relativo, non solum ex usu loquentium, sed etiam ex propria significatione. Quia demum persona significat relationem, non per modum relationis, sed ut subsistentem personam; idcirco septimo de Trinitate ait Augustinus: Quum dicimus personam Patris, non aliud dicimus quam substantiam Patris: ad se quippe dicitur persona, non ad Filium. Sciendum quoque, quod hæc vox, quid, quandoque quærit essentiam: ut quum quæritur, Quid est homo? respondetur: Animal rationale. Interdum vero quærit suppositum: ut dum interrogatur, Quid natat in mari? et dicitur: Piscis. Et sic quærentibus, Quid sunt tres, scilicet Pater, Verbum, et Spiritus? respondendum est: Tres personæ. Quamvis autem in ratione personæ divinæ comprehendatur relatio, non tamen nomen personæ æquivoce competit Deo et angelis atque hominibus: quamvis nec univoce eis conveniat, quum nihil dicatur univoce de Deo et creaturis, juxta præhabita.
Footnotes
-
QuæSTIO 29. ↩
Chapter 40 of 761