Skip to the text

Articulus 40

  1. An sint plures personæ in divinis. 2. De numero earum. 3. Quid termini numerales significant in divinis. 4. Et de communitate nominis, persona.

  2. CONSEQUITUR denique ex præostensis, quod in divinis sint plures personæ.1 Persona namque significat relationem, ut subsistentem in divina natura hypostasim. Quum ergo sint in divinis plures relationes, sunt quoque ibi plures personæ. Hoc tamen divinæ simplicitati non derogat. In Deo enim est unitas atque simplicitas summa eorum quæ absolute dicuntur. Et sic ait Boetius, quod in Deo non est numerus. Relationum autem distinctio compositionem non facit in eo in quo est, quia ad alterum semper refertur.

  3. Præterea, quamvis in Deo sunt quatuor relationes, non tamen nisi tres personæ. Nam relationes non constituunt distinctionem personarum, nisi ratione oppositionis relativæ. Ideoque oportet duas relationes oppositas ad duas pertinere personas. Relationes autem non oppositæ, ad eamdem spectant personam. Unde paternitas et filiatio duas personas constituunt: et paternitas est Pater subsistens, filiatio autem subsistens persona Filii, seu subsistens Filius. Aliæ vero duæ relationes, scilicet processio et communis spiratio, nec paternitati, nec filiationi opponuntur, sed sibi invicem: non ergo eidem personæ conveniunt; sed una earum ad distinctam personam pertinet, alia vero Patri et Filio competit. Processio vero per modum amoris ad Spiritum Sanctum est pertinens.

  4. Porro omnis pluralitas divisionem consequitur. Est autem duplex divisio, scilicet: Materialis, ex divisione continui: ex qua causatur numerus, qui est de genere quantitatis, et solum invenitur in rebus materialibus. Alia vero divisio vocatur formalis, et fit per oppositas differentias: ad quam sequitur numerus seu multitudo, qui non est de aliquo certo genere, sed est transcendens, secundum quod ens partitur per unum et multa. Talis ergo numerus seu multitudo in incorporeis invenitur. Quidam autem non nisi primam multitudinem considerantes, quia in Deo non est quantitas discreta, dixerunt quod termini numerales nil ponunt in Deo, sed removent solum suum oppositum: et hoc Magister in Sententiis asserit. Nos vero qui affirmamus terminos numerales aliquid ponere in divinis, accipimus terminos hos, non a multitudine materiali vel numero, qui est species quantitatis, sed prout sumitur a multitudine vel numero transcendente. Hæc autem multitudo se habet ad ea de quibus prædicatur, sicut unum quod convertitur cum ente ad ens: quod unum nihil reale addit super ens, sed indivisionem dumtaxat. Dicitur enim unum, quod est indivisum. Quidquid ergo dicitur unum, designatur ut indivisum. Pariformiter, quum dicuntur res multæ, multitudo sic accepta designat res illas cum indivisione circa unamquamque earum. Numerus autem qui est species quantitatis, et unum quod est principium ejus, ponunt aliquod accidens, et superaddunt aliquid enti. Unde termini numerales in divinis significant ea de quibus prædicantur, nihil addendo nisi indivisionem quæ nil reale adjungit: et quoad hoc Magister bene asseruit, et auctoritates Hilarii atque Ambrosii ita concordant. Ait nempe Hilarius quarto de Trinitate: Sustulit solitudinis ac singularitatis intellectum professio consortii, id est pluralitatis. Itemque Ambrosius libro de Trinitate: Quum unum Deum dicimus, unitas pluralitatem excludit Deorum, non quantitatem in Deo ponit.

  5. At vero certum est nomen personæ aliquo modo esse commune tribus personis in divinis: nam unaquæque earum vocatur persona, et omnes simul sunt tres personæ. Hæc autem communitas non est communitas rei, qualiter nomen essentiæ tribus commune est: quia quælibet divina persona est divina essentia, et omnes simul sunt una essentia. Si ergo persona esset tribus personis commune secundum rem, oporteret tres personas esse unam personam. Unde communitas ista non est solum communitas intentionis vel negationis, sed rationis, eo modo quo in rebus humanis individuum vagum commune existit. Tale enim individuum, scilicet aliquis equus, quidam homo, importat naturam communem cum determinato modo exsistendi, qui singularibus competit. Genera vero et species ipsas naturas communes important: sed ipsum singulare, ut Socrates, vel Cicero, significat aliquid determinatum atque distinctum in natura. Nomen autem personæ non est impositum ad significandum individuum ex parte naturæ, sed ad designandum rem in tali natura subsistentem. Hoc vero secundum rationem commune est tribus personis: nam unaquæque earum subsistit in divina natura, et est distincta ab aliis. Nomen ergo personæ secundum rationem commune est tribus.

Footnotes

  1. Quæstio 30. ↩

Chapter 41 of 761