Skip to the text

Articulus 41

  1. An in divinis sit Trinitas. 2. An Filius sit alius a Patre. 3. An dictio exclusiva addi possit termino essentiali in divinis. 4. An possit adjungi termino personali.

  2. QUONIAM in divinis conceditur pluralitas personarum, quæ numerum divinarum personarum indeterminate designat, utendum est nomine Trinitatis, quo prædicta pluralitas determinate exprimitur. Dicitur enim Trinitas, secundum etymologiam nominis, quasi trium unitas: et sic significat unam essentiam trium personarum. Secundum proprietatem autem vocabuli, importat numerum personarum unius essentiæ; non autem significat personarum relationes. Unde secundum nomen non refertur ad aliud. Sciendum quoque, quod nomen collectivum duo includit, videlicet pluralitatem quamdam, et ordinem ad aliquod unum. Quantum ergo ad primum, hoc nomen, Trinitas, cum nominibus collectivis communicat; non autem quoad secundum, quia in Deo non solum est unitas ordinis, sed etiam essentiæ. Non est autem in Deo triplicitas, quæ est species inæqualitatis. Sed nec Trinitas est trina: sic enim sequeretur quamlibet Trinitatis unitatem, id est unamquamque personam esse trinam.

  3. Amplius, ut ait Hieronymus, ex verbis inordinate prolatis incurritur hæresis. Ideoque, secundum Augustinum primo de Trinitate, quum de Trinitate loquimur, cum cautela atque modestia est agendum. Dum vero de Trinitate loquimur, duos errores oppositos oportet vitare, et medium temperate servare. Arius enim concessit cum trinitate personarum trinitatem naturarum; Sabellius vero cum unitate essentiæ unitatem personæ. — Idcirco ad vitandum Arii errorem, cavere debemus in divinis nomina diversitatis et differentiæ, ne unitas tollatur essentiæ. Possumus vero uti nomine distinctionis, ratione relativæ oppositionis. Si ergo alicubi in Scriptura authentica differentia vel diversitas personarum asseritur, sumitur diversitas seu differentia loco distinctionis. Rursus, ne divinæ naturæ auferatur simplicitas, vitandum est nomen separationis et divisionis, quæ est totius in partes. Et ne tollatur personarum æqualitas, vitatur disparitas. Ne autem negetur in Deo similitudo, vitandum est nomen alieni et discrepantis. — Item ad vitandum errorem Sabellii, vitandum est nomen singularis, ne tollatur communicabilitas divinæ essentiæ. Unde septimo de Trinitate ait Hilarius: Patrem aut Filium singularem Deum prædicare, sacrilegum est. Ne autem tollatur numerus personarum, vitare oportet nomen unici; et etiam nomen confusi, ne auferatur ordo naturæ a divinis personis. Propter quod Ambrosius libro primo de Fide dicit: Nec confusum est quod unum est, nec multiplex esse potest quod indifferens est. Vitandum est etiam nomen solitarii, ne consortium Trinitatis negetur. Unde quarto de Trinitate Hilarius: Nobis (inquit) nec solitarius, neque diversus Deus confitendus est. — Verum hoc nomen, Alius, masculine acceptum, non nisi personalem distinctionem designat: et ergo convenienter dicitur Filius alius a Patre, quia est aliud suppositum, aliaque divinæ naturæ hypostasis, quam Pater. Diversitas vero requirit distinctionem substantiæ. Differentia etiam distinctionem ex parte formæ insinuat. Forma autem in divinis una sola est. Et ergo nomen differentiæ non proprie convenit in divinis. Utitur tamen eo Damascenus in divinis, secundum quod proprietas relativa per modum formæ significatur in divinis. Dicit enim, quod hypostases non differunt ad invicem secundum substantiam, sed secundum determinativas proprietates.

  4. Adhuc autem, advertendum quod hæc dictio, Solus, teneri potest categorice et syncategorice. Dicitur autem dictio categorica, quæ ponit rem significatam circa aliquod suppositum: ut albus circa hominem, quum dicitur homo albus. Sic ergo accipiendo hoc nomen, Solus, addi non potest alicui termino in divinis. Poneret enim solitudinem circa illum, et sic sequeretur Deum esse solitarium. Dictio autem syncategorica nominatur, quæ ordinem prædicati ad subjectum importat: ut omnis, nullus; et etiam hæc dictio, Solus, quando excludit omne aliud suppositum a subjecti consortio: ut quum dico, Socrates solus scribit, non est sensus quod Socrates sit solitarius, sed quod nullus sit ei in actu scribendi conjunctus, quamvis multi secum exsistant. Hoc igitur modo potest hæc dictio, Solus, addi termino essentiali in divinis, prout omnia alia a consortio prædicati tolluntur: sicut quum dico, Solus Deus est æternus. Sciendum vero, quod si in divinis non esset personarum pluralitas, Deus solitarius diceretur, licet angeli et animæ sanctæ cum eo exsisterent. Solitudo enim non tollitur per associationem rerum alterius naturæ. Nam homo stans in horto dicitur esse solus, quamvis sint ibi multæ plantæ et arbores. Angeli autem et animæ sunt extraneæ quidditatis a divina natura.

  5. Præterea hæc propositio vel sibi consimilis, Solus Pater est Deus, quum scilicet dictio exclusiva adjungitur termino personali in divinis, est multiplex. Nam, ut dictum jam est, si solus servetur categorice, falsa est; si vero teneatur syncategorice, multiplicem sensum habet. Nam si excludat a forma subjecti, sic vera est: est enim sensus, Solus Pater est Deus, id est, ille cum quo nullus alius est Pater. Et sic sexto de Trinitate exponit eam Augustinus. Hic tamen sensus non est in modo loquendi consuetus. Unde secundum proprium sensum excludit a prædicati consortio. Si ergo excludit alium masculine, est falsa; si vero alium excludit neutraliter, vera est: Filius enim et similiter Spiritus Sanctus est alius a Patre, non aliud. Sed quoniam solus proprie concernit subjectum, magis se habet ad excludendum alium masculine, quam aliud. Ideo hujuscemodi locutio non est extendenda, sed exponenda, si alicubi comperiatur in Scriptura authentica. Ecclesia autem quæ cantat de Filio, Tu solus sanctus, Tu solus Dominus, etc., non absolute hoc dicit, sed mox addit: Cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris.

Chapter 42 of 761