Articulus 42
- An per naturalem rationem possint cognosci divinæ personæ. 2. Et an sint eis aliquæ notiones attribuendæ.
QUÆSTIO 32. 1. OSTENSUM est autem in superioribus, Deum non posse agnosci per naturalem rationem, nisi ex creaturis, prout causa cognoscitur per effectum. Quum ergo trium personarum sit una virtus agendi et indivisa actio ad extra, non possunt ex creaturis cognosci nisi quæ ad divinæ essentiæ unitatem respiciunt. Unde trinitas personarum naturali ratione non patet. Et qui eam demonstrare nituntur, dupliciter fidei derogant. Primo, quantum ad ejus dignitatem, quoniam fides est de invisibilibus quæ naturalem rationem transcendunt. Dicit enim Apostolus, quod est de non apparentibus. Et hoc est dignitas ejus.1 Secundo, quantum ad utilitatem trahendi infideles ad fidem: qui quum rationes fidelium audirent et propter illas eos credere æstimarent, deriderent Christianos, quod propter hujuscemodi rationes fidei assentirent. Fides ergo fidelibus est per auctoritatem probanda; contra infideles autem est per rationem defendenda, ostendendo quod non sit impossibilitatem falsitatemve continens. — Verumtamen sunt quædam verba philosophorum et item Sanctorum, ex quibus videtur quod divinæ personæ philosophis quoque patuerint. Ait enim Aristoteles primo Cœli et mundi: Per hunc numerum (ternarium scilicet) adhibuimus nos ipsos et magnificare Deum unum, eminentem proprietatibus eorum quæ sunt creata.2 Item ex septimo Confessionum ait Augustinus: Ibi, id est in libris Platonicorum, legi non quidem his verbis, sed hoc idem multis et multiplicibus suaderi considerationibus, quod in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum, et cetera quæ ibi sequuntur. Dicit quoque in glossa Exodi octavo, ubi habetur quod magi Pharaonis defecerunt in tertio signo: id est in notitia tertiæ personæ, videlicet Spiritus Sancti: ubi videtur innuere, quod ad minus duas cognoverant. Rursus, Trismegistus asseruit: Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem: per quæ videtur generatio Filii atque processio Spiritus Sancti insinuari. — Sed respondendum, quod verbum Aristotelis non est sic intelligendum, quod philosophi posuerint numerum ternarium in Deo ; sed quod ternario quodam utebantur in cultu divino, videlicet in sacrificiis et orationibus, propter ternarii numeri perfectionem. Quod vero ex verbis Augustini inducitur, solvitur. Nam Platonici posuerunt Verbum in Deo, non prout verbum dicit personam a Patre distinctam, sed rationem idealem, per quam Deus omnia agit : quæ ratio Filio appropriatur, quum sit ipse sapientia Patris. Dicuntur autem gentiles vel philosophi defecisse in tertio signo vel notitia Spiritus Sancti, non quod Patrem ac Filium noverant ; sed quia circa bonitatem, quæ Spiritui Sancto appropriatur, errabant : eo quod quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Vel respondendum, quod Platonici ponebant unum primum ens, quod vocabant patrem totius universitatis : post quem ponebant aliam substantiam creatam omnium in se rationes rerum continentem, quam appellabant mentem, vel paternum intellectum : ut refert Macrobius super Somnium Scipionis. Non autem ponebant substantiam aliquam tertiam separatam Spiritui Sancto correspondentem. Sic vero non ponit fides catholica Patrem et Filium secundum substantiam differentes ; sed hic fuit error Origenis et Arii, Platonicos in isto sequentium. Verbum quoque Trismegisti non est referendum ad emanationem Filii et Spiritus Sancti, sed ad productionem mundi :3 nam unus Deus unum mundum produxit propter sui ipsius amorem. — Verumtamen Richardus de S. Victore conatus est sanctam Trinitatem per rationem probare, maxime quia nullius boni possessio jucunda est absque consortio. Alii hoc probaverunt ex immensitate divinæ bonitatis, quæ se in infinitum germen communicare atque effundere potest. Quidam vero id probabant ex processione verbi et amoris in mente humana. Sciendum ergo, quod dupliciter potest aliquid probari. Primo, per hoc quod ostenditur ipsum fundamentum rei esse rationabile et sufficienter firmum ac certum : quemadmodum probant philosophi quod motus cœli sit uniformis in velocitate. Secundo, aliquid probatur, non quoad suum radicale fundamentum, sed per hoc quod ostenduntur sequentia non esse dissona illi principio : sicut astrologi probant esse epicyclos atque excentricos, quia per hoc possunt salvari quæ circa motum cœli manifeste contingunt : hæc vero ratio non est sufficienter probans, forte enim per alium modum hæc possent salvari. Et hoc secundo modo potest Trinitatis mysterium probari. Quamvis autem immensa sit bonitas Dei, non tamen consequitur Deum infinitum producere : quia in creatione rerum ex solo hoc ostenditur bonitas Dei et virtus ejus immensa, quod cuncta ex nihilo condidit. Quod vero adjicitur, Nullius rei est jucunda possessio sine consortio, verum est in his quorum unum non continet plenitudinem bonitatis perfectam, sed indiget associatione alterius. Similitudo quoque de verbo et amore nostri intellectus ad Deum est omnino dissimilis. 2. Denique Præpositivus divinam simplicitatem attendens, proprietates seu notiones dixit non esse ponendas in divinis personis; sed si alicubi in Scripturis inveniantur, exponebat abstractum pro concreto : ut quum dicimus, Rogo tuam benignitatem, id est, te benignum. Sed sicut præinductum est, non derogat divinæ simplicitati uti abstractis notionaliter in divinis. Sicut enim Deum cognoscimus, sic eum nominamus. Cognoscimus vero eum ex sensibilibus rebus : in quibus ipsum quod est completum atque subsistens significatur per nomen concretum; simplex autem forma ejus significatur in abstracto, ut humanitas. Pariformiter, Deus ratione suæ subsistentiæ et perfectionis significatur per nomen concretum; ratione vero suæ simplicitatis, in abstracto. — Oportet demum, non solum essentialia nomina in divinis significari, tam concrete quam abstracte, sed etiam personalia.4
Sicut enim dicimus, Deus et Deitas, sic oportet nos dicere, Pater et Paternitas. Ad quod duo nos cogunt. Primum est, hæreticorum instantia. Nam sicut confitemur Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse unum Deum tresque personas; ita oportuit nos dicere quo essent unum, et quo tres. Unde, sicut respondemus eas esse unum deitate vel essentia; sic fateri oportet, quod sint tres quibusdam proprietatibus, quæ notiones dicuntur, atque in abstracto significantur. Secundo, oportet ponere notiones in divinis, quoniam una persona refertur ad duas personas, videlicet Pater ad Filium et Spiritum Sanctum; non autem una relatione, quia sic duæ personæ referrentur ad Patrem una relatione. Quumque sola relatio in divinis personas multiplicet, sequeretur duas personas esse unam personam. — Nec valet Præpositivi responsio qua ait, quod sicut Deus ad creaturas uno modo se habet, non autem econtra, sic Pater ad Filium et Spiritum Sanctum una relatione referatur, licet Filius et Spiritus Sanctus diversimode se habeant ad Patrem. Nam specifica ratio relativi est esse ad alium: non ergo possunt duæ relationes esse distinctæ, si ex opposito una eis relatio correspondeat. Omnes autem creaturæ secundum unam speciem relationis referuntur ad Deum, videlicet secundum quod sunt creaturæ ipsius. Filius vero et Spiritus Sanctus non secundum unam relationis speciem referuntur ad Patrem. Non ergo est simile de creaturis et ipsis. Item relatio Dei creatoris ad creaturas non est realis, sed rationis; relatio autem Patris ad Filium et Spiritum Sanctum realis est. — Itaque notiones significantur in divinis, non ut res quædam, sed ut rationes quibus cognoscuntur personæ, quamvis notiones sint realiter in Deo. Hinc ergo contingit, quod ea quæ dicunt aliquem actum vel essentialem vel personalem, non possunt de notionibus dici: hoc enim repugnaret modo significandi ipsarum. Non enim possumus dicere: Paternitas generat, vel, sapiens est. Sed essentialia, quæ non habent ordinem ad actum sed removent conditionem creaturæ a Deo, de notionibus prædicantur. Dicere enim possumus: Paternitas est æterna, Filiatio est immensa, etc. Similiter, propter identitatem rei possunt substantiva et personalia de notionibus prædicari, dicendo: Paternitas est Deus; et, Deitas est Pater.
Footnotes
Chapter 43 of 761