Skip to the text

Articulus 43

  1. De numero notionum in divinis. 2. Et an liceat circa eas diversimode opinari.

  2. NOTIO igitur dicitur id quod est propria ratio cognoscendi divinam personam. Divinæ autem personæ multiplicantur secundum originem; ad originem vero exigitur a quo, et alius qui ab illo: et secundum hos modos potest innotescere divina persona. Quum ergo Pater non sit ab aliquo, non innotescit per hoc quod est ab alio, sed per hoc quod est a nullo: sicque innascibilitas ponitur notio Patris. In quantum autem alius est ab ipso, innotescit dupliciter: nam prout Filius est ab ipso, innotescit notione paternitatis; sed prout Spiritus Sanctus ab eo est, innotescit communi spiratione. Filius quoque innotescit dupliciter: nam prout est ab alio, nascendo, innotescit per filiationem; prout vero alius, scilicet Spiritus Sanctus, est ab ipso, innotescit communi spiratione, quemadmodum Pater. Spiritus Sanctus quoque innotescit per hoc, quod est ab alio vel aliis: et sic innotescit per processionem. Nulla autem persona divina ab ipso producitur; nec tamen ex hoc potest sumi aliqua notio ejus. Hoc namque ad dignitatem non pertinet. Notio autem est proprietas personæ, quæ ad dignitatem est pertinens. — Quinque ergo sunt notiones in divinis, videlicet innascibilitas, paternitas, filiatio, communis spiratio, processio. Quarum quatuor sunt relationes: innascibilitas enim non exstat relatio. Quatuor quoque earum sunt proprietates: nam communis spiratio non exsistit proprietas, quia duabus personis competit. Tres vero sunt notiones personales, id est constituentes personas, videlicet paternitas, filiatio, processio. Sciendum autem, quod sola oppositio facit pluralitatem in divinis. Quum ergo plures proprietates unius personæ non opponantur ad invicem relative, non differunt realiter; nec tamen de se invicem prædicantur, ut diversæ personarum rationes: sicut non dicimus, quod attributum potentiæ sit attributum scientiæ, quamvis potentia Dei sit ejus scientia.

  3. Denique, ad fidem aliquid dupliciter pertinet, scilicet: Directe, ut articuli fidei: et circa hoc falsum opinari, hæresim efficit, maxime si pertinacia adsit. Secundo, pertinet aliquid ad fidem indirecte, videlicet ex quibus sequitur aliquid fidei contrarium: velut si quis asserat Samuelem non esse Elcanæ filium: ex quo sequeretur Scripturam divinam falsum quid continere. Circa talia autem licet diversimode opinari sine periculo hæresis, antequam sit determinatum ex hoc sequi aliquid contra fidem: si enim post hanc determinationem præsertim ab Ecclesia factam quis aliter opinetur, incurritur hæresis. Unde nunc multa reputantur hæretica, quæ olim non erant hæretica, propter novam determinationem Ecclesiæ, vel quia nunc est magis apertum quid inde sequatur. Sic ergo dicendum, quod circa notiones divinas aliqui sine periculo hæresis diversa opinati sunt, non intendentes inducere aliquid contra fidem. Si vero aliquis circa notiones falsum opinaretur, considerans quod ex hoc aliquid consequatur contrarium fidei, hæresim protinus illaberetur.

Chapter 44 of 761