Articulus 44
An Patri conveniat esse principium.
An persona Patris designetur proprie hoc nomine, Pater.
DICITUR autem principium, omne id a quo aliquid procedit.1 Quum ergo Filius sit a Patre et etiam Spiritus Sanctus, constat Patrem esse dicique posse principium Filii et Spiritus Sancti. Græci autem utuntur indifferenter in divinis nomine principii et nomine causæ. Dicunt enim Patrem esse causam Filii. Sed Latini doctores non utuntur nomine causæ in divinis, quoniam principium est magis commune quam causa. Nam prima pars rei vel terminus appellatur principium rei, non causa. Nomina autem in tanto aptius competunt Deo, quanto communiora sunt: quo enim fuerint communiora, tanto minus determinant modum specialem essendi. Causa autem importare videtur diversitatem et dependentiam atque distantiam inter effectum et se: sicut in omnibus causæ generibus elucescit. Hæc vero non competunt Deo: et ergo nomen causæ est vitandum in divinis. — Rursus, in dictis Græcorum habetur, quod Filius et Spiritus Sanctus principientur. Latini autem quamvis dicant Patrem esse principium, non tamen affirmant Filium vel Spiritum Sanctum esse principiatum, quatenus omnis occasio errandi vitetur. Principiari enim, ad minorationem ac subjectionem spectare videtur. Itaque, licet Pater sit principium, non tamen Filius dicitur principiatum. Cui simile est quod nono de Trinitate ait Hilarius: Donantis auctoritate Pater major est, non autem minor Filius. Est enim in Patre quædam auctoritas respectu Filii ac Spiritus Sancti; sed hæc nullam inferioritatem vel imperfectionem in Filio et Spiritu Sancto admittit. Nam nomen principii prout in divinis competit, non prioritatem sed originem dicit.
Porro nomen illud dicitur rei proprium, quod designat id quo res ab omnibus aliis differt. Quum ergo Pater in divinis per paternitatem a ceteris distinguatur, consequens est hoc nomen, Pater, personam Patris proprie significare. Dictum est enim superius, quod hoc nomen, Pater, in divinis significat relationem paternitatis ut subsistentem in divina natura: quemadmodum nomen personæ in divinis importat relationem ut rem subsistentem.
Advertendum vero, quod generatio atque paternitas, verbum quoque, et similia quædam, proprie et non metaphorice in divinis ponuntur, quantum ad rem significatam, quamvis non ad modum significandi. Imo per prius dicuntur de Deo quam aliis. Dicit enim Apostolus ad Ephesios: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, a quo omnis paternitas in cœlo et in terra nominatur.2 Generatio quippe speciem sumit a termino ad quem, qui est forma seu natura generati: et quo forma hæc fuerit formæ generantis propinquior atque similior, eo est generatio verior et item perfectior. Nam generatio univoca est perfectior quam æquivoca, quoniam de ratione generantis est, ut generet sibi simile in natura. In divinis autem forma geniti ac generantis est etiam numero una; in creatis vero est una in specie. Ideoque generatio et paternitas per prius dicitur in divinis quam in creaturis: imo hoc ipsum quod in divinis non est distinctio generantis et geniti nisi secundum relationes, ad veritatem et perfectionem generationis et paternitatis est pertinens.
Footnotes
Chapter 45 of 761