Articulus 45
An Pater per prius dicatur de Deo prout tenetur essentialiter, vel personaliter.
Et an Patri sit proprium esse ingenitum.
NOMEN denique unumquodque de illo per prius dicitur, in quo tota sua ratio salvatur: quemadmodum nomen hoc, Leo, per prius dicitur de bruto quam homine. Ostensum est autem in præinductis, quod ratio paternitatis ac filiationis perfecte et vere est in Deo Patre Deoque Filio. Palam est ergo, quod Pater per prius dicitur de Deo, prout Pater personaliter dicitur, id est, prout refertur ad divinam personam, quam secundum quod essentialiter dicitur, id est, prout ad creaturas refertur. Creaturæ enim non nominantur filii Dei, nisi secundum imperfectam divinæ perfectionis participationem: et quo plus de divina plenitudine habent, eo perfectius ad rationem filiationis accedunt. Pater autem essentialiter de tota Trinitate et singulis personis respectu creaturarum dicitur: quarum quædam dicuntur filii Dei propter similitudinem vestigii, ut inanimata et irrationalia; quædam propter similitudinem imaginis, ut homo; quædam propter similitudinem gratiæ, ut filii adoptivi; quædam propter similitudinem gloriæ, sicut Beati.
Præterea, ut in creaturis aliquid dicitur principium primum et aliquid principium secundum: sic in divinis quædam persona, videlicet Pater, vocatur principium non de principio, quia a nullo est; quædam dicitur principium de principio, scilicet persona divina ab alia profluens. Sicut ergo in creaturis primum principium dupliciter innotescit (videlicet: per hoc quod habet ordinem ad principiata, quod convenit sibi in quantum principium; secundo, per hoc quod dicitur primum, saltem in certo ordine: et ita cognoscitur per hoc quod a nullo est): sic Pater, in quantum est principium, innotescit paternitate quantum ad Filium, et communi spiratione quantum ad Spiritum Sanctum; sed in quantum non est de principio, innotescit per innascibilitatem, quam designat hoc nomen, Ingenitus. Sic ergo ingenitum esse est proprium Patri.
Ingenitus autem, secundum Augustinum quinto de Trinitate, negationem generationis passivæ importat: tantum enim valet sicut non Filius. Quandoque tamen accipitur negative dumtaxat, scilicet pro non genito: et sic convenit Spiritui Sancto. Alio autem modo accipitur privative: non tamen aliquam imperfectionem includendo, videlicet aliquid quod natum est haberi; sed dicitur sic privative, quia natum est haberi ab alio quod est ejusdem naturæ vel generis secum. Et sic esse ingenitum dicitur privative de Patre: nam Filius, qui ejusdem naturæ est cum eo, est genitus. Verumtamen, quia ingenitum sic dictum competit Sancto Spiritui, si ingenitum erit proprium Patri, oportet in nomine ingeniti intelligere quod personæ tali conveniat quæ non est de alia : sic enim proprium erit Patri. Dicitur quoque ingenitum non essentialiter, sed per reductionem relative : reducitur enim ad genitum, sicut negatio ad affirmationem.
Chapter 46 of 761