Skip to the text

Articulus 46

1. Utrum Verbum in divinis dicatur essentialiter vel personaliter. 2. An sit proprium nomen Filii. 3. Et an in nomine Verbi importetur respectus.

  1. VERBUM præterea quatuor modis accipitur.1 Manifestius vero accipitur pro verbo vocali quod ab interiori verbo procedit, quantum ad duo quæ in verbo exsistunt, quæ sunt vox et significatio vocis. Vox quippe, mentis conceptum significat, prout ex imaginatione procedit. Ideoque primo atque præcipue, interior mentis conceptus verbum vocatur. Secundo, vox vocalis, quæ est interioris verbi repræsentativa. Tertio, verbum sumitur pro ipsa imaginatione vocis. Hos autem tres modos verbi Damascenus ponit. Quarto autem accipitur verbum improprie pro effectu vel opere verbi : ut dum dicitur, Hoc est verbum quod dixi tibi ; vel, Hæc sunt verba quæ facietis. Unde quintodecimo de Trinitate ait Augustinus : Quisquis potest intelligere verbum, non solum antequam sonet, sed antequam sonorum ejus imagines cogitatione involvantur, jam potest videre aliquam Verbi illius similitudinem, de quo scriptum est : In principio erat Verbum. De ratione autem conceptus cordis exigitur, ut a corde concipientis procedat. Unde Verbum in divinis proprie sumptum personaliter dicitur, non essentialiter : sumitur enim pro persona quæ vere ab alia profluit. Quod vero ait Origenes super Johannem, quod Verbum metaphorice in divinis dicatur, origo fuit Arianæ impietatis : cujus, ut Thomas affirmat, Origenes fons fuit. — Sciendum vero, quod inter omnia quæ ad intellectum pertinent, solum Verbum personaliter relativeque dicitur : cetera enim absolute dicuntur. Quum ergo ait Augustinus quod Verbum est notitia Patris, non sumitur notitia pro actu vel habitu intelligentis, sed pro illo quod Deus intelligendo cognoscit et concipit. Nomen autem cogitationis in divinis proprie locum non habet, quamvis Anselmus eo sæpe utatur improprie. Idcirco quintodecimo de Trinitate dicit Augustinus : Ita dicitur illud Dei Verbum, ut cogitatio non dicatur, ne aliquid quasi volubile credatur de Deo. — Item, quemadmodum Verbum in divinis proprie dicitur personaliter, improprie vero essentialiter ; ita et dicere. Sicut igitur Verbum non est Patri et Filio atque Spiritui Sancto commune, sed proprium Filio ; sic tres personæ non sunt unus dicens, quamvis sint unus intelligens. Quum ergo ait Anselmus quod Pater est intelligens, et Filius est intelligens, etc., sic unaquæque trium personarum est dicens : improprie accipit dicere pro intelligere, quæ tamen differunt. Intelligere namque solam habitudinem significat intellectus ad id quod intelligitur, nullam rationem originis importando ; dicere autem principaliter importat habitudinem ad verbum mente conceptum. Est enim dicere, verbum proferre : quod non competit nisi uni soli personæ in divinis. Dici vero cuilibet personæ competit : quia et id quod verbo significatur, videlicet res ipsa, dicitur.

  2. Porro, quum Verbum in Deo non metaphorice sed proprie accipiatur, ideo ponitur proprium nomen Filii : significat equidem emanationem intellectus, quæ in Deo generatio appellatur. Quum autem Scriptura de Filio dicit, Portans omnia verbo virtutis suæ, sumitur verbum improprie pro verbi effectu, puta imperio Dei.2

  3. At vero Verbum Dei respectum habet non solum ad Patrem, sed etiam ad creaturas. Sicut enim Pater uno actu se ipsum et universa intelligit; sic una conceptione Verbum producit, quod est imago Patris et omnium creaturarum exemplar. Et hoc Verbum est creaturarum expressivum atque factivum, Patris vero est solum expressivum.

Footnotes

  1. Quæstio 34. ↩

  2. Hebr. 1, 3. ↩

Chapter 47 of 761