Skip to the text

Articulus 47

  1. An imago dicatur personaliter in divinis. 2. Et an sit propria Filio.

  2. Ad rationem vero imaginis requiritur similitudo;1 nec sufficit nisi similitudo in specie, vel in aliquo signo speciei. Signum autem speciei in rebus corporeis maxime repræsentatur per figuram: ea enim quæ specie differunt, diversas sortiuntur figuras. Similitudo vero prædicta non sufficit ad rationem imaginis, nisi ratio quoque originis competat: non enim est aliquid alicujus imago, nisi ex similitudine ejus proficiscatur, secundum Augustinum libro LXXXIII Quæstionum. Ad hoc ergo quod aliquid sit imago, oportet quod ex alio prodeat secundum similitudinem speciei, vel secundum similitudinem in signo speciei. Quæ autem in divinis originem vel processionem important, personaliter dicuntur. Patet ergo quod imago in divinis non essentialiter sed personaliter dicatur. Exemplar vero proprie dicitur, ad cujus similitudinem aliquid fit: et sic quandoque imago accipitur pro exemplari, ut dum ait Augustinus in libro de Fide ad Petrum: Una est sanctæ Trinitatis imago ad quam factus est homo. Dicit autem Hilarius in libro de Synodis: Imago est ejus ad quam imaginantur res specie indifferentes. Et sumitur hic species pro forma producta ad imitationem alterius.

  3. Præterea, doctores Græcorum indifferenter dicunt Spiritum Sanctum et Filium esse imaginem Patris. Latini vero non nisi Filio attribuunt nomen imaginis, quia de eo solo in canonica Scriptura invenitur, quemadmodum ad Colossenses primo dicit

A Apostolus: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ.2 Similitudo namque includitur in ratione imaginis. Spiritus Sanctus autem non procedit per modum similitudinis, sicut Verbum: unde nec natus vocatur, sed per modum cujusdam impulsionis, quum sit amor, qui est unionis origo. Aliter quoque est homo Dei imago, quam Filius Dei Patris. Filius enim est Patris imago prout imago est in re ejusdem naturæ secundum speciem: sicut imago regis est in filio suo. Homo autem dicitur Dei imago prout similitudo invenitur in re alterius generis: quemadmodum imago regis est in denario.

Footnotes

  1. Quæstio 35. ↩

  2. Coloss. 1, 15. ↩

Chapter 48 of 761