Skip to the text

Articulus 48

  1. An Spiritus Sanctus sit proprium nomen divinæ personæ. 2. An illa persona procedat ex Patre et Filio. 3. An procedat ex Patre per Filium. 4. Et an Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti.

  2. SICUT autem præinductum est, processio tertiæ personæ in divinis non habet proprium nomen:1 et sic relationes quæ secundum eam sumuntur, non habent proprium nomen, sed explicantur per accommodationem nominibus processionis et spirationis, quæ potius actus notionales nominant quam relationes. Sic nomen tertiæ personæ proprium non habetur, sed accommodatum est ex usu Scripturæ hoc nomen, Spiritus Sanctus: et hoc convenienter propter duo. Primo: nam quum Spiritus Sanctus sit amor et spiritus Patris ac Filii, recte exprimitur nomine utrique communi: nam Pater spiritus est, et Filius spiritus est, et uterque est sanctus. Secundo, ratione significationis. Spiritus namque in rebus corporeis impulsionem et motionem importat: nam ventum et flatum spiritum dicimus. Est autem amori hoc proprium, ut impellat et moveat amantem in amatum. Sanctitas quoque attribuitur rebus quæ in Deum ordinantur. Quum ergo tertia persona per modum amoris quo Deus amatur procedat, convenienter Spiritus Sanctus est dictus, sumendo hoc, scilicet Spiritus Sanctus, in virtute unius dictionis. Si enim sint duæ dictiones, tunc tota Trinitas et quævis persona est spiritus sanctus. Imo spiritus creati beati, sunt spiritus sancti. Nam quum corporeus spiritus invisibilis sit et de materia modicum habeat, ideo omnibus immaterialibus invisibilibusque substantiis hoc nomen, Spiritus, attribui solet. Quamvis demum de Patre in divinis et etiam de Spiritu Sancto dicere valeamus, Pater noster, et, Spiritus noster; non tamen de Filio dicimus, Filius noster. In Filio enim sola relatio ad Patrem designatur; in nomine autem Patris intelligitur relatio principii, et in Spiritu Sancto importatur vis quædam motiva. Deus autem est principium nostrum movetque nos.

  3. Præterea, oportet concedere Spiritum Sanctum, non solum ex Patre, sed ex Patre et Filio procedere: aliter enim non posset distingui a Filio, quoniam sola relatio ratione oppositionis multiplicat personas divinas. Nam in Patre sunt duæ relationes, videlicet paternitas et communis spiratio: quæ non constituunt duas personas, eo quod oppositionem non habeant. Si ergo in Filio et Spiritu Sancto non sunt nisi duæ relationes, per quas referuntur ad Patrem, illæ relationes non haberent oppositionem, sicut nec duæ relationes Patris, per quarum unam refertur ad Filium, et per aliam ad Spiritum Sanctum. Quo dato, prædictæ relationes Filii et Spiritus Sancti non inducerent personalem distinctionem, sed constituerent unam personam duas relationes habentem oppositas relationibus Patris: hoc autem est contra fidem. Necesse est ergo Filium et Spiritum Sanctum referri ad invicem per relationes oppositas. Oppositio autem relationum secundum originem sumitur in divinis, videlicet principii, et ejus quod est a principio. Vel ergo Filius est a Spiritu Sancto, quod nemo concedit; vel Spiritus Sanctus a Filio, quod nos confitemur.

A Et huic veritati concordat ratio processionis amborum. Filius quippe procedit per modum intellectus, ut verbum; Spiritus Sanctus vero per modum voluntatis, ut amor. Amor autem necessario a verbo procedit: nil enim amamus, nisi quod mentis conceptu seu verbo cognoscimus. Item, in omni opere Dei est ordo quidam, secundum quod ordinate a Deo procedunt diversa: in quo sapientia Dei refulget. Quum ergo Filius et Spiritus Sanctus a Patre emanent, si non sit inter eos ordo naturæ, videlicet quod sit unus ab alio, nullus ordo erit inter eos. — Unde quidam Græcorum dicuntur concedere, quod Spiritus Sanctus sit a Filio, et fluit ab eo: nolunt tamen admittere quod procedat a Filio. Quod ex protervia fieri certum est, quum nomen processionis convenientissimum sit in his quæ ad originem spectant. Rationabiliter autem in nostro Symbolo additum est: Qui ex Patre Filioque procedit. Hoc enim auctoritate summi Pontificis factum est propter errorem recenter insurgentem dicentium quod Spiritus Sanctus non procedat a Filio. In antecedentibus vero Symbolis non fuit necesse hoc addi, quia nondum fuit hic error exortus. In quolibet namque Concilio institutum est aliquod Symbolum propter errorem aliquem in Concilio condemnandum. Error vero de processione Spiritus Sancti ex Nestorianis incepit, sicut in Symbolo quodam eorum damnato in Ephesino concilio patet. Quem postea secutus est Theodoricus Nestorianus cum aliis multis, inter quos exstitit

D Damascenus, qui ait: Spiritum Sanctum ex Patre dicimus, et Spiritum Patris nominamus; ex Filio autem Spiritum Sanctum non dicimus, sed Spiritum Filii nominamus. — Quod autem in legenda S. Andreæ dicitur, Pax vobis et universis qui credunt in unum Deum Patrem, et in unum Filium ejus Dominum nostrum Jesum Christum, et in unum Spiritum Sanctum ex Patre procedentem et in Filio permanentem, istis non derogat: nam et Filius in Patre manet. Vel hoc dicitur de Filio ratione hu Theodoretus manæ naturæ; vel quia Spiritus Sanctus est amor, et sic quiescit in Filio, sicut amor amantis in amato.

  1. Denique, in omni locutione qua aliquis dicitur operari per alium, præpositio per designat in causali aliquod genus causæ vel principii actus illius. Quum autem actio sit inter agentem et id quod agitur media, interdum illud causale, cui adjungitur præpositio per, est causa actionis, prout ab agente egreditur, et sic est causa agenti ut agat in quocumque sit genere causæ. Quum vero illud causale est causa actionis, prout terminatur ad effectum, tunc non est agenti causa agendi. Unde quidam dicunt, quod præpositio per, quandoque notat actionem in recto, ut quum dicitur, Rex operatur per ballivum; quandoque in obliquo, ut quum dicimus, Ballivus agit per regem. Filius autem habet a Patre quod ab ipso procedit Spiritus Sanctus. Ideoque dici potest: Pater per Filium spirat Spiritum Sanctum; vel: Spiritus Sanctus procedit a Patre per Filium: quod idem est. Verumtamen advertendum, quod in omni actione duo sunt, scilicet suppositum agens, et virtus agendi. Quum ergo Patris et Filii sit una virtus spirandi, nullum est ibi medium ex hac parte. Si autem considerentur duæ personæ Patris et Filii: sic Spiritus Sanctus est a Patre immediate, prout ab eo procedit; et item mediate, secundum quod a Filio est. Sic ergo Filius non est causa Spiritus Sancti secunda vel instrumentalis, quamvis sæpe Spiritus Sanctus dicatur a Patre principaliter procedere, eo quod Filius a Patre accepit hoc ipsum quod Spiritus Sanctus ab ipso procedit.

  2. Amplius, ut nunc ubertim prætactum est, sola oppositio relativa est causa distinctionis in divinis. Pater ergo et Filius sunt unum in omnibus in quibus non convenit eis oppositio relativa. In hoc autem quod sunt principium Spiritus Sancti, non opponuntur relative: ideoque sunt unum principium Spiritus Sancti. Nam quamvis principium non omnino absolute dicatur, sed proprietatem importet; hæc tamen proprietas in divinis substantive significatur: et ergo accipit numerum a forma significata. Sicut igitur Pater et Filius sunt unus Deus, propter unitatem formæ seu essentiæ significatæ hoc nomine, Deus; sic sunt unum principium Spiritus Sancti, propter unitatem proprietatis, quam nomen principii in divinis significat. Conveniunt enim Pater et Filius in proprietate spirativa, quæ est in ambobus una quemadmodum divina essentia. Si vero considerentur supposita spirationis, sic Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio ut sunt plures. Procedit enim ab eis ut amor unitivus amborum. Et ergo Pater et Filius possunt dici duo spirantes, propter pluralitatem suppositorum, non tamen duo spiratores, propter unam spirationem activam.

Item, sciendum quod secundum relativas proprietates non attenditur in divinis similitudo vel dissimilitudo, sed secundum essentiam. Sicut ergo Pater non est similior sibi ipsi quam Filio, sic Filius non est similior Patri quam Spiritui Sancto. Rursus, verbum S. Hilarii, qui ait secundo de Trinitate, Spiritus Sanctus a Patre et Filio actoribus confitendus est, oportet exponi, non extendi. Ponitur enim substantivum pro adjectivo, videlicet Actoribus, pro Agentibus.

Footnotes

  1. Quæstio 36. ↩

Chapter 49 of 761