Skip to the text

Articulus 49

  1. An amor sit proprium nomen Spiritus Sancti. 2. Et utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto.

  2. MODO sæpe ostensum est, quemadmodum processio illa in divinis quæ est per modum intellectus, sit notior quam illa quæ est per modum voluntatis. Et ergo inventa sunt nomina magis propria ad designandum illa quæ concernunt emanationem Verbi ab intellectu, quam quæ ad processionem Spiritus Sancti pertinent, qui per modum emanationis voluntatis procedit. Ergo quibusdam circumlocutionibus utimur, ad significandum ea quæ tertiam in divinis personam respiciunt. Verumtamen, sicut ex hoc quod aliquis rem intelligit, provenit quædam conceptio intellectualis in intelligente de re intellecta, quæ verbum vocatur; sic ex hoc quod quis aliquid amat, provenit quædam impressio rei amatæ in affectu amantis, per quam amatum est in amante, quemadmodum res intellecta in intelligente. Sed ex parte intellectus sunt inventa vocabula ad designandum habitudinem intelligentis ad rem intellectam: ut intelligere, quod essentialiter dicitur. Sunt quoque inventa vocabula ad insinuandum processum intellectualis conceptionis, videlicet dicere, et verbum. — Sed ex parte voluntatis non sunt inventa vocabula quæ importent respectum impressionis seu affectionis rei amatæ, quæ ponitur in amante ad suum principium, aut econverso, præter diligere atque amare, quæ proprie habitudinem dicunt amantis ad amatum. Idcirco, propter vocabulorum penuriam designamus habitudinem prædictæ impressionis ad suum principium, nominibus amoris et dilectionis, velut si ipsum verbum diceremus intelligentiam conceptam, vel sapientiam genitam. Sic itaque amor, atque diligere, essentialiter dicuntur in divinis, secundum quod non important nisi habitudinem amantis ad rem amatam. Sed prout utimur eis ad designandum habitudinem personæ per modum amoris procedentis ad suum principium, et econtra, sic personaliter dicuntur. Nam sic amor est nomen tertiæ personæ et proprium nomen Spiritus Sancti. Amare vero et diligere, sunt notionalia verba. Sic nempe per amorem datur intelligi amor procedens; et per diligere, amorem procedentem spirare. — Quum autem dicitur Spiritus Sanctus amor Patris in Filium vel aliquid simile, non significatur aliquid transiens a Patre in Filium, quum Spiritus Sanctus sit subsistens persona, sed solum habitudo amoris in rem amatam. Ideoque Spiritus Sanctus dicitur nexus Patris et Filii, in quantum est amor amborum. Quum enim Pater unica dilectione amet se et Filium, et econtra, importatur in Spiritu Sancto, secundum quod est amor, habitudo Patris ad Filium, et econtra, sicut amantis ad amatum. Verum ex hoc ipso quod Pater et Filius se mutuo amant, oportet quod mutuus amor, qui est Spiritus Sanctus, ab utroque procedat. Sic ergo Spiritus Sanctus non est medius nexus amborum secundum originem, sed ab ipsis procedit. Est autem medius nexus eorum, in quantum est amor. — Sicut autem Verbo convenit intelligere essentialiter, non dicere personaliter, id est Verbum producere; sic Spiritui Sancto convenit amare essentialiter, non notionaliter.

  3. Præterea ista locutio, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, hinc difficultatem sortitur, quia ille ablativus, Spiritu Sancto, construitur in habitudine alicujus causæ; sicque apparet quod Spiritus Sanctus sit Patri et Filio diligendi principium: quod prorsus impossibile est, quum diligere Patris et Filii sit esse eorum. Ideoque quidam eam negaverunt, dicentes Augustinum eam retractasse in suo simili, ista videlicet: Pater est sapiens sapientia genita. Alii autem dicunt, quod ille ablativus importat habitudinem signi, ut sit sensus: Spiritus Sanctus est signum quod Pater et Filius se mutuo diligunt. Alii aliter dicunt. — Advertendum ergo, quod ex quo unumquodque denominatur a propria forma, illud a quo aliquid denominatur, quantum ad hoc, habet modum et habitudinem formæ, quamvis interdum non sit forma, ut si dicamus: Iste est indutus indumento. Potest autem aliquid denominari per id quod ab ipso procedit, non solum ut actio, sed etiam ab illo quod procedit ut terminus actionis. Sicut enim dicimus, Ignis est calefaciens calefactione; sic dicere possumus, Arbor floret floribus, quum tamen flores non sint forma arboris, sed effectus. Itaque quum diligere in divinis essentialiter tenetur, nullo modo Pater et Filius se diligunt Spiritu Sancto, sed divina essentia. Dum autem notionaliter sumitur, nihil est nisi amorem spirare : quemadmodum florere est florem emittere, et dicere est verbum proferre. Unde sicut dicimus, Arbor floret floribus; sic, Pater dicit se et omnem creaturam Verbo vel Filio.

Pater quoque et Filius diligunt se Spiritu Sancto vel procedente amore; sed Pater nullo modo est sapiens vel intelligens sapientia genita. Nam esse sapientem vel intelligentem, solum essentialiter dicitur in divinis. Item, Pater non solum Filium, sed omnem creaturam diligit Spiritu Sancto. Nam sicut dicit se et omnem creaturam Verbo, in quantum Verbum plene repræsentat Patrem et omne creatum; sic diligit se et omnia Spiritu Sancto, prout Spiritus Sanctus procedit ut amor bonitatis, secundum quam Pater amat se et omnem creaturam. Sic ergo, In Filio et Spiritu Sancto, designatur respectus ad creaturam secundario, in quantum veritas et bonitas divina principium est intelligendi atque amandi omne creatum.

Chapter 50 of 761