Skip to the text

Articulus 50

  1. An donum sit nomen personale. 2. Et utrum proprium sit Spiritui Sancto.

  2. DENIQUE in nomine doni, designatur aptitudo ad hoc quod aliquid detur.1 Quod autem donatur, comparationem habet ad id a quo datur, et ad eum cui datur. Datur vero ab eo cujus est, et datur alteri ut sit ejus. Persona autem divina est alicujus, vel ratione originis, ut Filius est Patris; vel quia ab alio habetur qui ea libere frui potest: et sic non habetur nisi a rationali creatura Deo conjuncta, quæ ad hanc divinæ personæ conjunctionem non potest propria virtute pertingere, sed oportet quod detur ei ad hoc divina persona. Donum ergo est nomen personale, secundum quod donum dicitur alicujus per originem. In comparatione vero ad eum cui donatur, importat liberum usum vel fruitionem.

  3. At vero donum proprie est datio irreddibilis, id est gratuita, quæ non fit retributionis intuitu. Ratio autem gratuitæ donationis est amor. Non enim gratis alicui damus, nisi quoniam volumus ei bonum: nam primum quod ei damus, est amor, quo volumus ei bonum. Amor igitur habet rationem primi doni, quo omnia dona gratuita dantur. Quum ergo Spiritus Sanctus procedat ut amor, procedit in ratione primi doni: et sic donum personaliter tentum est proprium nomen Spiritus Sancti. Unde quarto de Trinitate asserit Augustinus: Sicut natum esse, est Filio a Patre esse; sic Spiritui Sancto donum Dei esse, est ei a Patre et Filio procedere. Sic vero in nomine doni, insinuatur quod sit dantis per originem: per quod significatur proprietas Spiritus Sancti, puta processio.

Footnotes

  1. Quæstio 38. ↩

Chapter 51 of 761