Articulus 51
An essentia in divinis sit idem quod persona. 2. An tres personæ sint unius esse. 3. An nomina essentialia dicantur de personis in singulari vel in plurali.
EX divina vero simplicitate mox innotescit, quod in divinis idem sint secundum rem essentia et persona;1 sed difficultas insurgit eo quod multiplicatis personis, perseverat essentiæ unitas. Unde patet, quod alia est ratio personæ quam essentiæ. Nam sicut præhabitum est, persona in divinis significat relationem ut subsistentem, essentia vero dicitur absolute. Sed relatio quæ in divinis personam distinguit atque multiplicat, si comparetur ad essentiam, non est nisi distinctio rationis. Si vero comparetur ad relationem oppositam, habetur distinctio oppositionis realis : et sic essentia manet una, quamvis multiplicetur persona. est quod Athanasius ait : Non tres increati, nec tres immensi, etc. Item, sicut propter pluralitatem personarum Græci dicunt tres hypostases; sic Hebræi pluraliter dicunt, Elohim.
Amplius, sicut divina ex sensibilibus noscimus, sic ea secundum modum sensibilium significamus. In sensibilibus vero natura per materiam individuatur, sic quod natura se habet per modum formæ; individuum vero, ut suppositum formæ. Unde et in divinis essentia significatur ut natura vel forma trium personarum, quæ dicuntur supposita divinæ naturæ. Solemus autem in rebus creatis formam dicere esse ejus cujus est forma, ut pulchritudinem dicimus esse hominis. Rem vero cujus est forma, non dicimus esse formæ, nisi cum adjectione, ut quum dicimus : Mulier ista est egregiæ formæ. Quoniam ergo in divinis, multiplicatis personis, non multiplicatur essentia, dicimus unam essentiam trium personarum, tresque personas unius esse : sic quod genitivi isti sumantur in designatione formæ.
At vero nominum essentialium, quædam designant essentiam subsistentem substantive : et hæc prædicantur de tribus personis in singulari. Nam Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus, una essentia. Alia autem important essentiam adjective, ut sapiens, æternus : et hæc si adjective serventur, pluraliter de personis dicuntur. Cujus ratio assignatur. Nam sicut substantiva designant rem per modum substantiæ, scilicet ut per se habentem esse, sic habent unitatem ex propria forma quam significant. Ab eodem enim accipitur unitas rei et esse ejus. Adjectiva vero, quia significant rem per modum accidentis ut in alio, ideo unitatem accipiunt a subjecto, vel secundum supposita. Quum ergo divina essentia sit una numero in tribus personis, nomina quæ substantive dicuntur de personis in singulari prædicantur. Sed quia personæ sunt plures, nomina adjectiva essentiam designantia, in plurali de personis prædicantur. Dicimus enim tres exsistentes, tres increatos, tres immensos, etc. Si tamen hæc nomina substantive sumantur, verum
Footnotes
-
Quæstio 39. ↩
Chapter 52 of 761