Skip to the text

Articulus 52

  1. An adjectiva notionalia et verba seu participia prædicentur de nominibus essentialibus concretis. 2. An dicantur de eis in abstracto acceptis. 3. Et an nomina personarum dicantur de essentialibus.

  2. DICUNT autem nonnulli, quod nomina essentialia in divinis in concreto accepta, ut Deus, et similia, ex sua natura proprie non supponunt nisi pro essentia. Ratione vero adjuncti notionalis trahuntur ad standum pro persona. Alii asserunt, quod prædicta nomina ex propria vi et natura accipi possunt pro persona, sicut hoc nomen, Homo. Quandoque ergo Deus supponit pro natura, sicut quum dicitur, Deus creat : quia creatio competit Deo ratione deitatis. Interdum quoque accipitur pro persona; vel una, ut quum dicitur, Deus generat; vel duabus, ut, Deus spirat; vel tribus, ut ibi : Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria.

Sciendum autem, quod hæc propositio est falsa :1 Pater genuit se Deum. Se enim quum sit pronomen reciprocum, refert idem suppositum. Quum vero ait Augustinus, quod Pater genuit se alterum, ibi se est ablativi casus, ut sit sensus : Genuit alterum a se. Hæc quoque est falsa : Pater genuit alium Deum. Significaretur enim deitatis divisio. Similiter hæc est falsa : Deus genuit Deum qui est Deus Pater. Sed negativa ejus est vera, quamvis Præpositivus neget utramque.

  1. Denique, sicut nunc dictum est hanc veram esse, Deus generat, Deus generatur; sic abbas Joachim concessit etiam nomina essentialia in abstracto posse prædicari de notionalibus, et supponere pro personis. Unde concessit quod essentia gignit essentiam. Et motus fuit ex consideratione divinæ simplicitatis, in qua idem est Pater Deus et essentia. Sed hoc inconvenienter asseruit. Ad veritatem enim requiritur non solum identitas rei, sed etiam considerandus est modus significandi. Deus autem significat deitatem ut in habente, et sic stare potest pro persona. Deitas vero atque essentia, divinam naturam secundum se per modum formæ abstractæ important. Ideoque non competunt eis quæ ad distinctionem et propria personarum se habent, quia significaretur esse distinctio in divina essentia.

Quum ergo Augustinus aliique sancti doctores dicunt quod in divinis sapientia est de sapientia, et essentia de essentia, vel aliquid simile, hujusmodi locutiones non sunt extendendæ, sed exponendæ, ut sit sensus : Filius qui est divina essentia vel sapientia, est de Patre, qui est eadem sapientia et essentia. Divina quippe natura non generatur in Filio, neque per se, neque per accidens, quum eamdem essentiam a Patre accipiat, quam Pater habet.

  1. Insuper, personæ prædicari possunt de nominibus essentialibus, propter realem identitatem. Hæc ergo est vera : Deus est tres personæ, Deus est Trinitas, etc. ; Personæ sunt essentia divina, Trinitas est divina essentia. Nam hoc nomen, Deus, ex se habet quod supponat pro essentia, quamvis pro persona proprie accipi possit.

Footnotes

  1. 1 Tim. 1, 17. ↩

Chapter 53 of 761