Articulus 53
An essentialia attributa sint approprianda personis. 2. Et quæ attributa sint personis attribuenda.
LICET præterea nequeat Trinitas superbenedicta ratione demonstrari, expedit tamen ut declaretur per rationem, eo modo quo aptius potest. Essentialia autem attributa notiora sunt rationi quam propria personarum, quia ex creaturis devenimus in certam notitiam essentialium attributorum, non autem personarum. Quemadmodum ergo per similitudinem vestigii atque imaginis declaramus proprietates personales, ita declaramus easdem per essentialia attributa : quæ declaratio appropriatio nominatur. Hæc vero declaratio dupliciter fit, scilicet : Per viam similitudinis ; et sic quæ pertinent ad intellectum appropriantur Filio, qui est Verbum ab intellectu procedens. Secundo per viam dissimilitudinis : sicque Patri appropriatur potentia. Patres enim solent apud nos ex senio infirmari. Ne ergo aliquid tale opinemur de Patre æterno, appropriatur sibi potentia.
Præterea, quoniam intellectus noster ad Creatoris notitiam ex creaturis assurgit, oportet eum divina considerare, prout ex creaturis assumit. Creaturam autem quatuor modis considerat : primo absolute, in quantum est res ; secundo, prout est res una ; tertio, in quantum habet virtutem agendi ; quarto, secundum comparationem ad suum effectum. Secundum hanc quadruplicem considerationem, inveniuntur quatuor Deo appropriari. — Nam considerando Deum primo modo, videlicet secundum suum esse, accipitur appropriatio S. Hilarii, qui secundo de Trinitate ait : Æternitas est in Patre, species in imagine, usus in munere. Æternitas nempe appropriatur Patri, quia Pater de nullo est, sed est principium non de principio. Species vero, id est pulchritudo, appropriatur imagini, id est Verbo seu Filio, qui est splendor gloriæ, luxque intellectus, secundum Damascenum. Filius enim procedit a Patre secundum rationem similitudinis : et ergo pulchritudo ei appropriatur, quoniam quidquid Patris est, in ipso perfecta similitudine splendet. Usus quoque appropriatur Spiritui Sancto, large sumendo uti, prout comprehendit sub se frui, quod est cum gaudio uti. Usus ergo quo Pater et Filius se invicem fruuntur, convenit cum proprietate Spiritus Sancti, in quantum ipse est amor.
Unde Augustinus: Illa dilectio seu delectatio, felicitas vel beatitudo, usus ab illo (puta Hilario) appellatus est. Et rursus: Est, inquit, in Trinitate Spiritus Sanctus genitoris genitique suavitas, ingenti largitate nos et ubertate perfundens.
Juxta secundariam vero considerationem Dei, videlicet prout est ens unum, accipitur appropriatio Augustini, primo de Doctrina christiana: In Patre est unitas, in Filio æqualitas, in Spiritu Sancto unitatis et æqualitatis concordia seu connexio. Quæ omnia ad unitatem respiciunt. Et quia Pater est principium non de principio, nil præsupponens; ideo unitas absolute accepta appropriata est Patri. Æqualitas vero unitatem dicit per respectum ad alterum: nam æquale est quod unam quantitatem cum alio habet. Quum ergo sit Filius a solo Patre, recte appropriatur sibi æqualitas. Spiritui Sancto autem, quum sit ab ambobus, concordia atque connexio congruit.
Juxta tertiam autem considerationem, prout in Deo pensatur sufficiens virtus ad causandum, accipitur tertia appropriatio, qua Augustinus attribuit Patri potentiam, Filio sapientiam, Spiritui Sancto bonitatem: quæ appropriatio est secundum rationem similitudinis et dissimilitudinis. Potentia enim quum sit principium alicujus, convenit cum Patre cœlesti, qui est universorum principium, imo totius Deitatis, secundum Augustinum, id est omnium divinarum personarum, non tamen sui ipsius, nisi negative exponendo. Item, sapientia convenit Filio, quum sit a Patre per intellectualem emanationem; et bonitas Spiritui Sancto, qui est amor amborum. Dissimilitudo vero in hoc est, quod sæpe in patre terreno potentia deficit ex senectute, et in filio ejus sapientia deficit propter juventutem, in spiritu quoque terreno deesse solet pietas propter violentum impulsum. Virtus autem adscribitur Filio, juxta illud Apostoli:1 Prædicamus Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Sed non sumitur hic virtus pro potentia, sed pro illo quod a potentia procedit, in quo vis causæ relucet.
Juxta quartam autem considerationem, secundum quod Deus accipitur per comparationem ad creata, sumitur quarta appropriatio, scilicet: Ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia.2 Nam hæc præpositio, ex, sæpe dicit habitudinem causæ materialis: et sic in divinis locum non habet. Quandoque dicit habitudinem causæ efficientis: et sic appropriatur Patri sicut potentia. Potentia enim est effectivum principium. Item præpositio per, quandoque dicit causam mediam: et sic per quem, est proprium Filio, juxta illud Joannis primo: Omnia per ipsum facta sunt.3 Quandoque per dicit ordinem causæ formalis, quemadmodum dicitur artifex agere per artem: et sic per quem, est appropriatum Filio, quum sit sapientia et ars omnipotentis Dei, secundum Augustinum. Hæc demum præpositio, in, importat habitudinem continentis. Res autem dupliciter continentur in Deo. Primo, secundum rationes exemplares, et sic continentur in scientia Dei: et sic in ipso, appropriatur Filio. Secundo Deus continet res, conservando eas atque ad debitum finem dirigendo: et sic in ipso, appropriatur Spiritui Sancto, sicut et bonitas. Rursus liber vitæ et veritas appropriantur Filio.
Footnotes
Chapter 54 of 761