Articulus 54
An relatio sit idem cum divina persona. 2. An relationes distinguant constituantque personas. 3. An eis subtractis, personæ remaneant hypostases. 4. Et an præsupponant actum personalem, vel econtra.
QUONIAM quidem autem in præcedentibus ostensum est, divinas relationes non solum esse ab extra affixas, sed esse in personis, et quoniam Deus omnino simplex exsistit:1 consequens est, quod relationes in Deo sint, et sint ipsæ divinæ personæ secundum rem, quamvis distinguantur ab ea secundum rationem. Et ergo plures sunt relationes in divinis quam personæ, quemadmodum prædeclaratum est.
Denique duo sunt per quæ distinguuntur personæ in divinis, videlicet origo atque relatio: quæ sola ratione differunt. Nam origo significatur per modum actus, ut generatio; relatio autem per modum formæ, sicut paternitas. Quidam ergo pensantes quod relatio sequitur actum, ponebant personas in divinis distingui per originem: ut quod Pater sit alius a Filio, quoniam generat; et Filius, quoniam gignitur. Relationes vero dicebant esse signa distinctionis. Sed hoc propter duo stare non potest. Primo, quia distinctio est per aliquid rei intrinsecum. Origo autem non designat aliquid rei intrinsecum, sed est via ad rem vel a re: sicut generatio est via ad rem genitam. Pater ergo et Filius distinguuntur per quædam intrinseca. Nil autem est in personis nisi essentia, in qua unum sunt, et relatio: ergo per eam distinctæ sunt. Secundo istud non potest stare. Nam id quod in divinis personas distinguit, personas quoque constituit. Origo autem quum sit actus, personam non constituit, sed præsupponit: quia agere non est nisi subsistentium rerum. Origo quoque passive significata, est via ad personam, et sic nondum continet eam. — Melius ergo dicitur, quod personæ distinguantur per relationem, quam per originem. Licet utroque modo distinguantur, sed principalius per relationes, secundum modum intelligendi. Unde Pater, significat non solum proprietatem, sed etiam hypostasim. Genitum vero et generans, non nisi proprietatem significant. Quamvis autem relatio, quando est accidens, præsupponat distinctionem suppositorum, non tamen quando est res subsistens, sicut in Deo. Nam quum esse relativi est ad aliud se habere, per aliud, intelligitur correlativum: quod non est prius, sed simul natura.
Porro duplex est abstractio intellectus. Una secundum quod universale abstrahitur a particulari, ut animal ab homine et leone. Et in hac, particulare non manet in intellectu, facta abstractione. Nam rationali ab homine per rationem separato, non remanet homo. Alia autem abstractio est prout intellectus abstrahit formam a materia, sicut in mathematicis. Et tunc utrumque manet secundum intellectum post abstractionem. Abstracta enim forma circuli ab ære et ligno, manet tam forma circuli, quam materia æris in intellectu. Quamvis autem in Deo non sit universale et particulare, forma et materia proprie, sunt tamen hæc in divinis secundum similitudinem quamdam. Nam Damascenus asserit, essentiam esse universale, hypostasim particulare. Si ergo loquamur de abstractione primo modo, sic non manent personæ hypostases, relationibus per intellectum abstractis. Si vero loquamur secundum alium modum abstractionis, personæ manent hypostases, quamvis tollantur proprietates non personales. Nam dato quod Pater non sit ingenitus, nec spirans, adhuc manet hypostasis. Si autem auferantur proprietates personales, [scilicet] relationes, personæ non manent hypostases. Nam relatio distinguit atque constituit personam, nec advenit ei. Unde dicitur, quod in divinis relationes ferant secum sua supposita. Illi vero qui dicunt personas distingui per solam originem, aliter dicunt. Illi vero qui non ponunt relationes nec Trinitatem in divinis, dicunt Deum esse personam omnino per essentiam absolute, sicut Judæi atque pagani.
Adhuc autem, dicentes quod personæ in divinis per originem distinguuntur, per relationes vero ut distinctæ cognoscuntur, affirmant quod secundum modum intelligendi, origo sit relatione prior. Sed quoniam modo ostensum est personas per oppositionem relationum distingui, respondendum quod origo significatur active et passive. Nam generatio est origo in Patre active significata; nativitas autem in Filio, atque processio Spiritus Sancti, sunt passivæ origines. Origines ergo passive acceptæ, præcedunt secundum intellectum proprietates [etiam] personales seu relationes personarum procedentium constitutivas: significantur enim ut viæ ad personas proprietate hujusmodi constitutas. Similiter origo active significata, secundum intellectum præcedit relationem non personalem personæ originantis. Verum proprietas personalis consideratur dupliciter. Primo, in quantum relatio: et sic rursus secundum intellectum actum notionalem consequitur, et est posterior eo. Secundo, prout est constitutiva personæ: sicque oportet relationem intelligi ante actum personalem, quemadmodum persona agens præintelligitur actioni.
Denique, scire oportet quod omnia quæ proprie de Deo prædicari et affirmari dicuntur (ut in Elementatione theologica, propositione nona, induxi), magis proprie de ipso negantur et auferuntur: quoniam quid sit Deus penitus ignoramus; imo quidquid ei convenire asserimus, multo aliter, et infinite eminentius convenit ei quam intelligere possumus. Idcirco prædicata et attributa quantumcumque perfectionalia, verius ab eo negantur quam de ipso affirmantur, loquendo de ipsis secundum quod nos in statu præsenti ea cognoscere valemus. At vero de Deo cognoscimus quid non est, et quia est, et quod omnis perfectio competit ei; sed quid sit in se ipso determinate et distincte cognoscere, omnem naturalem superat rationem. Sicque intelligendum est quod divinus Dionysius ultimo Mysticæ theologiæ dicit capitulo, quod Deus nec est vita, nec vivens, nec lumen, nec lucens, nec bonus, nec bonitas, nec verus, nec veritas, nec Deus, nec deitas, nec unus, nec unitas, nec trinus, nec trinitas: non quod ista non conveniunt ei vere et summe ac proprie ex parte rei significatæ; sed quia non competunt ei per modum quo apprehendimus ea, neque ut sunt in rebus creatis, neque univoce cum eisdem,
Imo per modum omni menti creatæ incomprehensibilem, comprehensione proprie dicta. Nec enim per creatam formam aut speciem intelligibilem cognosci potest Deitas clare ut in propria luce consistit, sed omnis similitudo creata a clara et plena ac adæquata repræsentatione superpurissimæ Deitatis occumbit ac deficit infinite.
Footnotes
-
QUÆSTIO 40. ↩
Chapter 55 of 761