Articulus 55
An actus notionales personis conveniant. 2. An sint isti actus voluntarii vel necessarii. 3. An sint de aliquo vel nihilo.
PORRO divinarum personarum ordo est secundum originem unius ab alia. Origo autem significari aptius nequit, quam per aliquos actus. Ideoque ad designandum originis ordinem in divinis personis, necessarium est personis attribuere actus notionales, ut Patri generare, etc.
Denique aliquid dicitur voluntarium dupliciter, scilicet: concomitanter, sicut Petrus est homo voluntate sua: nam placet sibi quod homo factus est. Secundo dicitur voluntarium antecedenter, videlicet dum voluntas exstat principium operis: et sic actus notionales in divinis non sunt voluntarii; nec sic Pater genuit Filium voluntate, sed natura. Quod enim hoc modo voluntarium est, potest esse et non esse: quod longe est a divinis personis. Natura vero determinatur ad unum. Unde quod naturaliter ab aliquo profluit, non potest non esse, si causa ejus ponatur. Natura enim non agit nisi per propriam naturalemque formam: et ergo tale producit, qualis est ipsa. Voluntas vero operatur, non per unam naturalemque formam, sed secundum formas rerum quas habet diversas in se. Deus ergo gignit Filium naturali emanatione. Sed et Spiritus Sanctus quamvis per voluntatem dicatur procedere, non tamen sic quod possit non procedere. Imo et ipse necessario naturaliterque procedit. Nam et ipsa voluntas quum sit quædam natura, aliquid naturaliter vult: sicut homo naturaliter beatitudinem appetit. Et Deus naturaliter vult et amat se ipsum. Ad alia autem volenda, non est determinata voluntas divina. Et sic Spiritus Sanctus a Patris et Filii voluntate, tanquam a quadam natura naturaliter profluit. Procedit enim ut amor a Deo, secundum quod se naturaliter diligit. — Divina ergo ad intra productio est necessaria, non quasi violenta vel coacta seu ad finem necessario ordinata, quum Deus non ordinetur ad finem; sed tota Trinitas unus est finis. Dicitur ergo divina processio idcirco necessaria, quia non potest non esse. In divinis enim non est nec agitur aliquid propter finem, sed tota Trinitas unus est omnium rerum finis. Unde in libro de Synodis dicit Hilarius: Omnibus creaturis substantiam Dei voluntas attulit; sed Filio natura essentiam dedit.
Amplius, Filius Dei non est ex nihilo, sed de substantia Patris. Differunt autem, generare et facere: quoniam generare est ex propria substantia aliquid gignere; facere autem est aliquid de materia exteriori producere. Et sicut agens creatum facit aliquid de præexsistenti materia, sic Deus opifex omnia fecit ex nihilo. Si ergo Filius esset ex nihilo, non esset nisi creatura, nec esset verus et proprius Filius Dei Patris, quia nec esset ejusdem naturæ cum Patre. Quocontra in epistola sua Joannes de Filio:1 Hic est (inquit) verus Deus, et vita æterna. Itaque Filius Dei dicitur unigenitus, in quantum est verus naturalisque Filius. Dicitur quoque primogenitus, per comparationem ad filios adoptivos: qui filii dicuntur per assimilationem, quia per gratiam filii Dei effecti, conformantur Filio naturali, juxta illud Apostoli ad Romanos octavo: Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.2
Footnotes
Chapter 56 of 761