Articulus 56
An in divinis sit potentia respectu actuum notionalium. 2. Quid etiam ista potentia designet. 3. Et an actus notionales ad plures personas terminari possint.
POTENTIA porro principium dicitur rei. Sicut ergo in Patre ponitur actus qui est generatio, atque in Patre et Filio communis spiratio; ita oportet in Patre esse potentiam ad generandum, et item in Patre et Filio potentiam ad spirandum. Sciendum autem, quod possibile prout opponitur necessario, utpote quum possibile dicitur quod potest esse et non esse, accipitur a passiva potentia. Sed possibile quod sequitur ad necessarium, sumitur a potentia activa. Ideoque primum possibile locum non habet in divinis, sed secundum.
Præterea potentia generandi vel spirandi in divinis, non importat relationem, ut aliqui asserunt. Potentia namque est id quo aliquid agit. Omne autem agens producit simile sibi, secundum id quo agit. Nam quum natura in rebus creatis sit operandi principium, sicut homo per naturam speciei generat hominem sibi in specie similem; sic oportet in divinis personam procedentem assimilari potentiæ personæ se communicantis. Prædicta ergo potentia aliud prorsus non est nisi divina essentia.
Amplius, processio in divinis terminari non potest ad plures personas, ita quod possent esse plures Filii aut Spiritus Sancti: Primo, quia relationes in divinis, quæ non sunt aliud nisi personæ divinæ, multiplicari non possunt, sic ut sint plures paternitates vel filiationes. Nam forma unius speciei multiplicari non potest nisi secundum materiam, quæ in divinis locum non habet. Secundo, quoniam Pater omnia uno actu intelligit; Pater quoque et Filius omnia uno actu amant et volunt. Ideo esse non potest nisi una persona in divinis procedens per modum Verbi seu Filii, et una per modum amoris, qui est Spiritus Sanctus. Tertio, quia personæ procedunt naturaliter. Natura autem non est nisi ad unum. Quarto: nam quum Filius in divinis sit omnino perfectus, tota filiatio divina in eo contenta est, et idcirco est unus solummodo Filius. Estque de Spiritu Sancto consimilis ratio. Quamvis ergo Patris et Filii sit una potentia, non tamen est amborum una potentia ad generandum active: quemadmodum etiam non sequitur, quia amborum est unum esse, quod ergo esse Patrem competat Filio propter notionale adjunctum. Quod vero asserit Augustinus libro contra Maximinum: Filius non genuit filium Deum, non ideo quia non potuit, sed quoniam non oportuit; non debet intelligi, quod Filius possit generare filium, sed quod non est ex impotentia Filii non gignere filium.
Chapter 57 of 761