Articulus 57
An æqualitas sit in divinis. 2. An sit inter personam procedentem, et eam a qua procedit, æqualitas secundum æternitatem.
An sit aliquis ordo in personis.
SICUT denique quinto Primæ philosophiæ Aristoteles adstruit, æquale dicitur per abnegationem majoris et minoris.1 In Deo autem nihil est majus vel minus, ideoque æquales sunt divinæ personæ. Rursus, inæqualia sunt quorum non est quantitas una. In Deo autem quantitas est divina essentia. Si ergo in Deo esset inæqualitas, non esset in Deo una personarum essentia: quod est Arianæ impiissimæ impietatis. In divinis ergo non est quantitas molis aut dimensionis, sed perfectionis atque virtutis. Unde sexto de Trinitate ait Augustinus: In his quæ non mole magna sunt, idem est esse majus quod melius. Itaque, ut affirmat Augustinus libro de Fide ad Petrum: Æqualitas est in Patre et Filio et Spiritu Sancto, in quantum nullus horum, vel præcedit æternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potentia.
Amplius, Filius Patri coæternus existit. Quod enim res procedens non sit coæva illi a quo procedit, dupliciter accidit, scilicet: Ex parte agentis. Quod si sit voluntarium, potest tempus aptum et placens ad operandum eligere. Si vero sit agens naturale, potest dilatio fieri, propter imperfectionem ac debilitatem agentis. Non enim homo potest gignere sibi similem, dum infans exsistit. Similiter ex parte actionis contingit causatum non esse causæ suæ coævum, propter hoc quod actio causæ impeditur obstaculo quodam; item quia actio est successiva, et sic non potest esse primo simul cum causa. Quum ergo Pater Filium genuit, non voluntate, sed natura, nec generatione successiva, sed perfecta, tota accipitur in Verbo Dei Patris natura ab æterno. Arius autem argumentatur contra fidem consubstantialis Patris et Filii, ponens duodecim modos generationis seu emanationis: in quibus omnibus consubstantialitas non perseverat inter principium et id quod ab ipso procedit. Sed sicut dicit Augustinus libro de Verbis Domini, nullus modus processionis in creaturis plene repræsentat generationem divinam, sed oportet ex multis modis eam colligere, quatenus suppleatur ex uno quod deest in alio.
At vero ordo est per comparationem alicujus ad suum principium. Quum ergo in divinis una persona alterius exsistat principium sine prioritate; sic in divinis est ordo originis sine prioritate, qui appellatur ordo naturæ, secundum Augustinum: non quo alter sit prior altero, sed quo unus est ex alio. Significat enim ordo naturæ notionem originis in communi dumtaxat. Dicitur quoque hic ordo potius ordo naturæ quam ordo essentiæ, quia natura rationem importat principii, essentia autem absolute est dicta.
Footnotes
-
Quæstio 42. ↩
Chapter 58 of 761