Articulus 58
An divinæ personæ sint æquales secundum magnitudinem. 2. An una earum in alia sit. 3. Et si sint æquales secundum potentiam.
EX præinductis innotescit, quod Dei magnitudo aliud non est nisi ejus supersimplex perfectio. Quoniam ergo divina natura a Patre Filio communicatur plene atque perfecte, sequitur Filium Patri secundum magnitudinem esse æqualem; et quidquid dignitatis in Patre est, est quoque in Filio. Dignitas enim et similitudo atque æqualitas in divinis dicuntur ratione essentiæ, quæ in tribus permanet una.
Præterea in Patre et Filio tria attenduntur, videlicet essentia, relatio, et origo. Et propter quodlibet horum est Pater in Filio, et econtrario. Quum enim Pater sit sua essentia, sicut essentia Patris est vere in Filio, sic et Pater in Filio dicitur ratione essentiæ. Item, unum relativum est de ratione et intellectu sui correlativi, et sic est in eo. Rursus, origo in divinis est ad intra, non autem ad extra. Non ergo una persona sic procedit ab alia, tanquam foras progrediens, sed interius manens.
Insuper, potentia concomitatur essentiam. Sicut ergo Filius totam divinæ naturæ plenitudinem essentialiter habet a Patre, sic est omnino secundum potentiam Patri æqualis. Sicut enim eadem essentia in Patre exstat paternitas, et in Filio filiatio: sic est eadem potentia qua Pater generat, et qua Filius generatur; et quidquid potest Pater, potest et Filius. Non tamen sequitur: Pater potest generare, ergo et Filius potest generare. Mutatur enim quid in ad aliquid.
Chapter 59 of 761