Skip to the text

Articulus 59

  1. An alicui divinæ personæ conveniat mitti. 2. An missio sit temporalis vel æterna. 3. Secundum quid divina persona invisibiliter mittatur. 4. Et si cuilibet personæ conveniat mitti.

  2. MISSIO insuper duplicem habitudinem habet, videlicet ad id a quo mittitur, et ad terminum ad quem.1 Per hoc ergo quod aliquis mittitur, insinuatur processio quædam missi a mittente: vel secundum imperium, sicut dominus mittit servum; vel secundum consilium, sicut consiliatores mittunt regem ad bellum; vel secundum originem, ut arbor mittit florem. Sic igitur missio divinæ personæ potest competere, prout importat processionem originis a mittente, et item novum modum essendi in alio ad quem missio terminatur. Unde Filius perhibetur missus in mundum, secundum quod per humanitatem assumptam novo modo incepit esse in mundo, videlicet visibiliter apparendo. Missio autem quæ est secundum originem, non inducit minorationem in persona quæ mittitur, sed ordinem exigit.

  3. Porro eorum quæ designant divinarum personarum originem, quædam important solam habitudinem ad principium, ut processio, exitus. Quædam vero ultra hoc determinant processionis terminum. Quorum aliqua determinant sibi terminum æternum, quemadmodum generatio, spiratio et processio Dei ad intra. Quædam vero determinant terminum temporalem, ut missio et datio: et hæc dicuntur de Deo, non quidem æternaliter, sed temporaliter. Deus enim datur et mittitur homini, secundum quod incipit novo modo esse in homine per gratiam seu unionem. Generatio autem et spiratio, etc., dicuntur de Deo æternaliter. Sed prima, videlicet processio aut exitus, dicitur de Deo temporaliter et æternaliter.

  4. Præterea, quoniam divina persona mitti et dari perhibetur, secundum quod novo modo incipit esse in creatura, vel haberi ab ea: sequitur quod missio invisibilis divinæ personæ non sit nisi ratione gratiæ gratum facientis. Nam quum Deus sit in omnibus rebus modo communi, videlicet per essentiam, præsentiam atque potentiam; tamen in rationali creatura est speciali modo, prout cognitum est in cognoscente, et amatum in amante. Creatura enim rationalis, cognoscendo diligendoque Deum, ipsum Deum attingit. Propter quod Deus non solum dicitur esse in ea, sed etiam habitare in ipsa tanquam in templo. Item, Deus datur homini sic ut sit hominis: quod enim alicui datur, est ejus cui datur. Deus autem est hominis, prout homo libere fruitur eo, et quiescit in ipso, et utitur donis ejus: quod esse non potest sine gratia gratificante.

  5. Ex prædictis elucescit, quod Patri in divinis non competat mitti, quum non habeat ab alia persona originem. Sed Filio atque Spiritui Sancto convenit missio. Unde quarto de Trinitate dicit Augustinus, quod Pater nunquam legitur missus. Dicitur tamen dare se ipsum, prout se communicat aliis ad fruendum. Non autem datur prout datio includit auctoritatem dantis circa id quod datur.

Footnotes

  1. Quæstio 43. ↩

Chapter 60 of 761