Articulus 60
An invisibiliter mitti conveniat Filio et Spiritui Sancto. 2. Ad quos fiat invisibilis missio. 3. De missione visibili Spiritus Sancti. 4. An aliqua persona divina mittat se ipsam.
NUNC præostensum est, quod divina persona dicitur mitti, quæ novo modo incipit esse in creatura rationali: sic tamen, ut in mittente sit quædam auctoritas super personam quæ mittitur, quæ in Deo non est nisi ratione originis. Quum ergo tam Filius quam Spiritus Sanctus sint ab alio, atque per gratiam de novo inhabitent rationalem creaturam, constat quod utrique conveniat invisibiliter mitti, per hoc quod mentem intus inhabitare incipiunt sine exteriori sensibili signo. Omnia autem dona gratiæ Dei attribuuntur Spiritui Sancto, in quantum sunt dona, eo quod Spiritus Sanctus habeat rationem primi doni. Quædam vero dona propter specialem rationem attribuuntur Filio, propter convenientiam quam habent cum Filio, scilicet quia ad intellectum pertinent. Unde tertio de Trinitate asserit Augustinus: Tunc Filius invisibiliter mittitur, quum a quocumque cognoscitur atque percipitur. Et de Sapientia Dei, quæ est Verbum Patris, ait Scriptura: Mitte illam de cœlis, etc. Sed quia per hanc missionem divinarum personarum, conformatur rationalis creatura divinis personis: idcirco non secundum quamlibet perfectionem ad intellectum vel voluntatem pertinentem mittitur Spiritus Sanctus vel Filius; sed quando alicui caritas Dei infunditur, mittitur Spiritus Sanctus, qui est caritas; quando vero alicui infunditur vera et sapida illuminatio Dei, tunc mittitur Filius, qui est sapientia. Filius enim Dei, secundum Augustinum, non est qualecumque verbum, sed est verbum spirans amorem. Ideoque dum datur a Deo cognitio affectum inflammans et actuans, Filius vere mitti censetur.
Denique missio ista invisibilis ad omnes facta est qui gratiam gratum facientem sortiti sunt. Nam in omnibus illis Spiritus Sanctus, vel Dei Sapientia, quasi de novo esse ratione effectus incepit, eosque renovavit atque perfecit. Sed in novo Testamento Spiritus Sancti effusio copiosior fuit, etiam cum visibili signo. Propter quod Joannis septimo dicitur:1 Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Rursus, missio ista tunc quoque fit, dum aliquis in gratia proficit, et non solum dum eam primo acquirit. Sed quoniam Christus a principio suæ conceptionis omni gratia plenus fuit, prædicta missio ad eum facta non est, nisi in principio.
Præterea Deus omnibus ordinate providet secundum capacitatem et modum eorum. Homini autem connaturale est ex sensibilibus ad intellectualia atque divina assurgere: et ergo Spiritus Sanctus quandoque cum visibili signo est missus : et cum tali signo, quo modus suæ processionis aliqualiter potest nobis ostendi. Unde Spiritus Sanctus, qui est amor, in specie ignis est missus, apparuitque in forma columbæ, quæ est animal simplex. Nam Spiritus Sanctus est sanctificationis principium. Hæc vero Spiritus Sancti visibilis missio facta est, non in visione imaginaria prophetali, quia in illa nihil ostensum est oculis corporis; nec etiam facta est in visione sacramentali, in qua una res ad significandam aliam sumitur : sed tunc Spiritus Sanctus visibiliter mittitur dum est in quibusdam creaturis, sicut in signis ad hoc specialiter deputatis : quæ creaturæ vel formæ sunt ministeriis angelorum factæ.
At vero, quoniam dictum est quod ad divinæ personæ missionem requiratur, ut persona quæ mittitur sit procedens ab alia : aliqui dixerunt personam divinam nullam mittere se ipsam. Sed Augustinus secundo de Trinitate, aperte sentit oppositum. Ait quippe, quod Filius mittit se ipsum ratione divinæ naturæ, et mittitur a Spiritu Sancto ratione naturæ assumptæ, quemadmodum in Isaia habetur de Filio : Et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus.2 Dicendum ergo, quod circa missionem duo attenduntur, videlicet : Persona ab alia exsistens. Et quantum ad hoc, non mittit persona se ipsam, quoad propriam naturam. Secundo, attenditur effectus gratiæ Dei in ipsa missione. Et sic Filius ac Spiritus Sanctus mittunt se ipsos, sicut sunt causæ gratiæ in hominibus.
Footnotes
Chapter 61 of 761