Articulus 61
Utrum Deus sit causa efficiens omnium rerum. 2. An materia prima sit creata. 3. An Deus sit causa exemplaris omnium rerum, 4. atque finalis.
POST considerationem processionis divinarum personarum, nunc considerandum est de processione creaturarum.1 Ostensum est autem superius, quod Deus sublimis et benedictus est ens per essentiam, scilicet ipsum suum esse in se subsistens. Rursus, probatum est quod tale esse ratione suæ separationis, esse non potest nisi unum : velut si esset albedo separata atque subsistens, esset solummodo una. Omnia ergo citra Deum habent esse receptum, nec sunt suum esse, sed illud participant a quodam priori altiorique ente. Et secundum quod diversimode participant esse a primo, sunt magis vel minus perfecta. Unde Plato asseruit unum esse ante omnem multitudinem. Aristoteles quoque secundo Metaphysicæ ait : Illud quod est maxime ens et verum, est causa veritatis et esse omnibus aliis.
Denique, ex his sequitur materiam primam esse creatam. Quidquid enim entitatis habet, necesse est eam a primo ente esse sortitam. Deus enim est causa entis, in quantum est ens : et ergo est omnium entium causa. Omne namque imperfectum a quodam perfecto dependet. Materia est pura potentia; Deus autem est actus purus. Sicut ergo passio est effectus agentis, sic pura potentia passiva est effectus puri actus. Verumtamen, quum Deus sit actus, et omne agens producat sibi simile, non est materia a Deo nuda creata, vel sibi ipsi relicta ; sed est simul cum forma ipsam actuante producta. Idcirco duodecimo Confessionum ait Augustinus : Duo fecisti, Domine : unum prope te, scilicet angelum ; aliud prope nihil, videlicet materiam.
Insuper, sicut præostensum est, Deus omnia agit atque cognoscit per ideales rationes. Exemplar autem in Deo aliud nihil dicit nisi quod idea. Est enim exemplar similitudo ad cujus imitationem aliquid fit. Et ergo exemplar est necessarium ad hoc quod effectus determinatam formam ab agente recipiat : quemadmodum in mente artificis necesse est esse formam domus ad extra fiendæ. Deus autem est causa ordinis universi, et species rerum distinxit, et secundum sapientiæ suæ institutionem omnia ordinate produxit: ideoque est exemplaris rerum causa. Et sicut superius dictum est, quod idea est ipsa divina essentia, sed ponuntur in Deo multæ ideæ propter respectum et comparationem ad ideata seu creata; sic exemplar divinæ mentis est Dei essentia, et sola ratione differt ab ea, videlicet secundum habitudinem ad exemplata, id est creata. Non ergo sunt aliqua rerum exemplaria prima extra Deum, ut Platonici posuerunt. Possunt tamen in rebus creatis esse determinata et particularia quædam exemplaria: sicut forma sigilli est exemplar formæ in cera.
At vero omne agens agit propter finem: alias non sequeretur ex ejus actione aliquid determinatum vel certum, nisi a casu. Est autem idem finis agentis et patientis, sed non eodem modo. Nam finem quem agens intendit inducere, patiens intendit recipere. Sunt autem quædam agentia quæ agendo patiuntur: et hæc sunt imperfecta; nec solum intendunt perfectionem effectus, sed etiam propriam. Alia vero solummodo agunt: et sic Deus est agens, et agit propter finem. Intendit enim perfectionem rebus imprimmere, quæ aliud non est nisi participatio quædam bonitatis divinæ. Res quoque creatæ intendunt propriam perfectionem, id est divinæ bonitatis communicationem participare. Sicque bonitas divina est omnium rerum finalis causa, quemadmodum scriptum est: Universa propter semetipsum operatus est Dominus.2 Unde patet, quod Deus est omnium rerum causa efficiens, formalis seu exemplaris, et finalis, secundum diversam rationem principiandi.
Footnotes
Chapter 62 of 761