Articulus 62
Quid sit creatio. 2. An Deus possit aliquid creare. 3. An creatio sit aliquid in creatura. 4. Et cui rei competat creari.
CIRCA considerationem insuper rerum, oportet attendere, non solum particularem productionem unius entis ab alio, sed etiam universalem rerum productionem seu emanationem a primo principio.1 Et quamvis in particulari emanatione aliquid præsupponatur ipsi emanationi; ut dum leo generatur ex leone, est materia generationis subjectum: tamen in universali rerum emanatione a primo principio, nihil potest præsupponi. Ideoque talis emanatio est omnino ex nihilo. Hæc autem emanatio vocatur creatio. Et ergo creatio est alicujus ex nihilo factio. Interdum tamen creare dicitur, aliquid in melius reformare, ut quum dicitur homo creari in episcopum: et tunc non est ex nihilo facere. Est autem creatio, dignissima actio, quamvis ex nihilo. Et quum dicitur aliquid creari ex nihilo, præpositio ex non denotat causam materialem, sed ordinnem tantum, quemadmodum dicimus: Ex mane meridies fit, id est, post mane meridies sequitur.
Denique palam est ex præinductis, quod non solum possibile est, sed etiam omnino necesse, aliquid a Deo creari, imo omnia originaliter ab ipso esse creata. Agens enim quod in sua operatione aliquid præsupponit, non est causa eorum quæ præsupponit, quemadmodum artifex non est causa lignorum et lapidum, quibus ædificando eget. Nunc autem ostensum est omne esse et omnem essentiam originaliter a Deo fluxisse, quum ipse sit universalis et prima causa totius esse. Quia vero creatio est totius rei instantanea factio, non est realis mutatio. Nam de ratione mutationis est, ut aliquid aliter et aliter se habeat prius et posterius. Quum vero aliquid semel totaliter fit, non habet se aliter et aliter, nisi secundum rationem, videlicet quia primo non fuit, et postea est. In his equidem quæ fiunt sine motu, simul sunt fieri et factum esse : sive id quod fit sit terminus motus, ut illuminatio (simul namque aliquid illuminatur, et illuminatum est); sive non sit terminus motus, ut simul verbum cordis corde concipitur atque conceptum est. Et sic aliquid simul creatur et creatum est.
Amplius, creatio aliquid ponit in creatura, videlicet relationem realem ad creatorem. Quum enim sit sine mutatione et motu, aliud non est nisi relatio ad causam: quia unaquæque productio, motu subtracto, aliud nihil dicit nisi habitudinem ad suum principium. Creatio autem activa, est ipse Deus creans, cum relatione ad creaturam, quæ non est realis relatio, quamvis Deus sit realiter rerum creator. Creatio vero passiva, est quasi medium inter creatorem et rem creatam; nec creata est alia creatione, sed hoc ipsum quod est, est esse ad aliud atque ab alio.
Adhuc autem, creari et fieri ordinantur et tendunt ad esse. Sicut ergo esse proprie atque perfecte competit rebus subsistentibus, sive sint simplices, ut separatæ substantiæ, sive compositæ, ut materialia et sensibilia; sic eis dumtaxat proprie competit creari seu fieri. Unde, sicut partes seu formæ atque accidentia non proprie per se sunt, sed toti vel subjecto coexsistunt vel insunt; sic magis proprie dici possunt concreata, quam creata. Quum autem in libro de Causis dicitur, Prima rerum creatarum est esse: ipsum esse non dicit subjectum creatum seu creationis terminum, sed designat propriam rationem objecti creationis. Ideo enim aliquid dicitur creari, vel creatura, quia est ens et esse recipit: velut si dicamus, Primum visibile est color, quamvis id quod videtur, sit proprie coloratum.
Footnotes
-
QUÆSTIO 45. ↩
Chapter 63 of 761