Articulus 63
1. An creare sit proprium Deo. 2. An toti Trinitati conveniat. 3. An vestigium Trinitatis in rebus creatis sit. 4. Et si opus creationis admisceatur operibus naturæ et voluntatis.
- OPORTET præterea effectus correspondere proportionarique causis, et econtra. Quum ergo esse sit in omni effectu ultimum, sequitur quod causa ejus sit prima et universalissima, scilicet Deus. Ideoque in libro Causarum dicitur, quod nec intelligentia, nec anima dat esse, nisi prout agit operatione divina. Creare autem aliquod esse absolute, non in quantum est hoc vel hoc, ad rationem pertinet creationis. Soli ergo Deo creatio competit. Unde tertio de Trinitate Augustinus asserit, quod nec boni angeli nec mali esse possunt creatores alicujus rei.
Quidam tamen, ut Avicenna et sui, dixerunt quod causæ secundæ possent creare in virtute causæ primæ, quasi instrumentaliter, et non principaliter operando. Et hos quoque Magister sequitur, affirmans quod Deus possit creaturæ vim creandi communicare. Sed hoc esse non potest. Nunquam enim causa secundaria vel instrumentalis participat actionem causæ superioris, nisi propria virtute aliquid dispositive agat principalis causæ effectum: quemadmodum securis, quæ virtute artificis imprimit formam scamni, propria virtute scindit ligna. Si enim nihil ageret de proprio, frustra adhiberetur ad agendum, nec requirerentur determinata instrumenta ad determinatos effectus. Illud vero quod est proprius creatoris Dei effectus, videlicet esse, supponitur omnibus aliis. Nihil igitur dispositive vel instrumentaliter agere potest ad istum effectum. Nam creatio non est ex aliquo præsupposito, quod queat disponi per agens instrumentale. Homo enim esse potest causa naturæ humanæ in hoc vel illo, et sic præsupponit determinatam materiam; non autem naturæ humanæ secundum se seu absolute: sic enim esset causa sui ipsius.
Quamvis autem effectus creatus, quum sit finitus, non determinet infinitam creatoris potentiam, ostendit tamen infinitatem divinæ potentiæ. Nam quo terminus a quo, seu passiva potentia, amplius distat ab actu seu termino ad quem, eo major exigitur virtus in ipso agente. Quum ergo creationis terminus a quo, sit nihil seu nulla potentia præexsistens, oportet infinitam esse potentiam in creatore, quoniam nulla est nihili et entis proportio, sed infinita distantia.
Denique omne agens producit sibi simile. Esse autem, quod est terminus creationis, est quædam participatio divini esse, quod est tribus personis commune. Unde creatio est opus totius superbenedictissimæ Trinitatis; nec est proprium alicui divinæ personæ, sed convenit singulis. Habent autem divinæ personæ causalitatem creandi, ratione processionum ad intra. Deus enim est causa rerum (ut dictum est) per intellectum et voluntatem: sicque condidit creaturam per Verbum, quod est Filius; atque amorem, qui est Spiritus Sanctus. Verbum namque emanatio est intellectus; et amor, voluntatis. Et secundum hoc, processiones personarum sunt causa vel ratio emanationis creaturarum, in quantum includunt essentialia attributa, videlicet intellectum et voluntatem. — Verumtamen, sicut divina natura, quamvis sit tribus personis communis, tamen ordine quodam convenit eis: nam Pater habet eam non ab alio, Filius habet eam a Patre, Spiritus Sanctus ab utroque. Pariformiter, licet creatio tribus congruat, tamen ordine debito. Pater enim habet virtutem creandi non ab alio. De Filio autem dicit Scriptura:1 Per quem facta sunt omnia. De Spiritu Sancto habetur in Symbolo, quod sit Dominus, et cuncta vivificans. Et quoniam Filius habet hanc potestatem immediate a Patre, dicuntur omnia facta per ipsum. Vel, quia Filio appropriatur sapientia, dicuntur facta per ipsum: nam per sapientiam suam artifex agere perhibetur. Spiritui Sancto vero, quum sit a Patre et Filio, congruit ut creata a Patre per Filium vivificet atque gubernet: præsertim quum bonitas ei approprietur, et amor, cujus est rem ad debitum finem perducere, et interioribus vitam præstare, quæ est sanctificatio mentis.
Amplius autem, omnis effectus repræsentat aliquo modo suam causam. Nam quidam repræsentant dumtaxat causalitatem causæ, sed non formam ipsius, ut fumus ignem: et talis videtur repræsentatio vestigii. Quidam vero effectus ostendunt formas causarum suarum, ut ignis generatus ignem gignentem, et statua Jovis Jovem: talis autem est repræsentatio imaginis. Personæ autem divinæ procedunt secundum actionem intellectus, ut Verbum, et voluntatis, ut amor seu Spiritus Sanctus. Ideoque in intellectuali creatura, in qua est verbum mentale, et amor voluntatis ex intellectu ejusque conceptu seu verbo progrediens, invenitur superbeatæ Trinitatis repræsentatio per modum imaginis. In omnibus quoque creaturis relucet repræsentatio supersanctæ Trinitatis per modum vestigii. Quælibet enim creatura consistit per suum esse, et habet formam per quam determinatur ad speciem. Habet etiam ordinem ad aliquid aliud. Itaque, in quantum est quædam creata substantia, repræsentat causale principium, scilicet Deum Patrem, qui est principium de non principio. Sed prout habet formam specificam, repræsentat Verbum, cujus est aliquid distincte producere. Secundum vero quod ordinem habet ad aliud, ostendit Spiritum Sanctum, qui est amor: nam ordo unius creaturæ ad aliam, est ex voluntate creantis. Et istud sexto de Trinitate ponit Augustinus. Ad quod reducitur quod Sapientiæ undecimo dicitur: Omnia in numero, pondere, et mensura constituisti.2 Mensura quippe refertur ad substantiam creatam propriis principiis limitatam, numerus ad speciem, pondus ad ordinem. Ad quæ etiam pertinent, modus, species, et ordo; et item quæ Augustinus ponit in libro LXXXIII Quæstionum: Quod constat, quod discernitur, quod congruit. Nam unumquodque per substantiam constat, per formam cognoscitur, per ordinem congruit.
Insuper, secundum eos qui ponunt formas naturales esse omnino ab extra, opus creationis miscetur cuilibet operationi naturæ. Sed quoniam prædeclaratum est, quod sicut subsistere et esse non competit nisi rebus perfectis et totis, non autem partibus vel formis earum; sic eis dumtaxat competit creari vel fieri. Formæ vero naturales, potius dicendæ sunt concreatæ, quam creatæ. Ipsum vero quod proprie fit ab agente naturali, est totum compositum quod fit ex materia. Unde in operatione naturæ non admiscetur creatio, sed præsupponitur ei, quia actio secundæ causæ fundatur in actione causæ primæ.
Footnotes
Chapter 64 of 761