Articulus 64
An creaturæ semper fuerint. 2. An mundum incepisse, sit articulus fidei. 3. Et quomodo dicatur Deus in principio creasse cœlum et terram.
IN superioribus demum probatum est, divinam voluntatem esse causam atque originem universorum;1 item ostensum est, quod divina voluntas nihil velit de necessitate absoluta, nisi divinam bonitatem: non est ergo necesse, absolute loquendo, mundum ab æterno fuisse, sed ex tunc quo Deus voluit ipsum esse. Non ergo possunt demonstrativæ rationes induci, ad probandum mundum esse æternum. Nec Aristoteles æstimavit se posse mundi æternitatem demonstrare. Imo, primo Topicorum aperte fatetur quædam esse problemata, de quibus rationes non habemus, ut: An mundus sit æternus. Item semper, dum de æternitate mundi argumentatur, inducit antiquorum testimonia: quod non est demonstratoris, sed persuasoris. Verumtamen satis demonstrat mundum non potuisse incipere secundum modos quos aliqui philosophi posuerunt. Unde octavo Physicorum præmittit opiniones Anaxagoræ et Empedoclis atque Platonis, quas satis destruxit. Sic ergo ante mundi creationem, possibile fuit mundum esse sola facientis potentia; et etiam, quia non habuit repugnantiam vel incompossibilitatem, mundum esse et fieri. Quod autem Aristoteles dicit, materiam esse ingenitam, et cœlum esse ingenitum, verum est de generatione naturali. Rursus, ante mundi creationem non exstitit vacuum, quoniam vacuum est spatium non repletum: sed ante mundum non fuerat spatium. Sic igitur a voluntate incommutabili atque æterna procedere potest actio recens, quia Deus omnia in se ipso æternaliter cognoscit et ordinat. Nec est inquisitio cur non ante fecerit mundum, quum Deus sit causa totius temporis, nec erat aliquid, priusquam fieret mundus. B Deus quoque quamvis sit agens primum et per se ipsum, non tamen agit secundum necessitatem naturæ, neque per suum esse, nisi in quantum sua essentia est exemplar et ratio rerum, et voluntas ejus libere secundum propositum suum exsequitur.
Denique mundum de novo incepisse sola fide tenetur, quamvis ratio probet mundum a Deo fluxisse. Novitas enim mundi probari non potest ex parte effectus seu mundi, quia principium demonstrationis est quod quid est, vel quidditas rei. Quidditas autem rei abstrahit ab hic et nunc. Unde dicitur, quod universalia sunt ubique et semper. Nam de ratione effectus non est hic et nunc, id est certum tempus vel locus. Item novitas mundi ex parte Dei ostendi non valet. Divina enim voluntas, quæ est mundi causa, ratione investigari non potest, nisi circa ea quæ necesse est Deum velle de necessitate absoluta: qualia non sunt quæ Deus vult circa creata. Mundum ergo incepisse probari non valet, nec est scibile vel demonstrabile, sed solum credibile. Et utile est hoc advertere, ne forte quis ea quæ fidei sunt demonstrare præsumat. Unde Gregorius, prima homilia super Ezechielem, dicit, quod Moyses prophetavit de præterito dicens:2 In principio creavit Deus cœlum et terram. — Eorum vero qui ponebant mundum esse æternum, duplex fuit opinio, secundum Augustinum undecimo de Civitate Dei. Quidam enim adstruebant substantiam mundi non esse a
Deo productam: quorum est intolerabilis error. Unde alii asserebant mundi substantiam esse creatam, tamen Deo coævam. Quod quomodo possit intelligi declarat Augustinus decimo de Civitate Dei, dum ait: Si pes ex æternitate fuisset in pulvere, semper fuisset vestigium, quod a calcante factum nemo dubitaret: sic et mundus semper fuisset, exsistente semper eo [qui fecit]. Dum enim est actio instantanea, non oportet causam effectum duratione præcedere, ut in illuminatione videmus. Item, ponentes æternitatem mundi, dicunt in causis subordinatis non posse processum in infinitum esse. Sed in causis per accidens se habentibus non prohibetur, et sic potuerunt esse infiniti particulares generatores ante hoc vel illud individuum genitum. Rursum, concedunt quidam eorum posse esse multitudinem actu infinitam per accidens: et sic admittunt numerum animarum rationalium a corpore separatarum esse actu infinitum. Hoc tamen ante destructum est. Sed quia objectio de infinitate animarum est particularis, non satis ostendit non posse mundum, vel certe aliquam creaturam, ut angelum, ab æterno fuisse.
- Præterea exordium illud libri Genesis, In principio creavit Deus cœlum et terram, tribus modis exponitur, ad excludendum triplicem errorem. Quidam enim ponebant mundum non habuisse temporale initium. Idcirco primo exponitur: In principio, scilicet temporis. Alii asserebant duo esse principia rerum, videlicet per se bonum et per se malum. Propter cujus improbationem secundo exponitur: In principio, id est in Filio, creavit Deus Pater cœlum et terram. Filius enim est imago Patris, et rerum creatarum exemplar. Omnia namque per ipsum et in ipso facta sunt, secundum Apostolum ad Colossenses primo.3 Quidam vero ponebant corporalia non esse immediate creata a Deo, sed mediantibus angelis. Unde exponitur tertio: In principio, id est ante omnia. Sic ergo ponuntur quatuor simul creata, videlicet cœlum empyreum, materia corporalis, quæ per terram exprimitur, tempus, atque natura angelica. Dicuntur autem omnia facta in principio temporis, id est simul cum tempore.
Footnotes
Chapter 65 of 761