Skip to the text

Articulus 65

  1. An distinctio et inæqualitas rerum sit a Deo. 2. Et de unitate mundi.

  2. DISTINCTIO insuper rerum ex materia originaliter non dependet, quum ipsa materia creata sit, secundum præhabita.1 Rursus, distinctio specierum universi non est a causis secundis, sicut Avicenna disseruit: qui dixit a Deo non esse creatam immediate nisi unam intelligentiam primam et summam; et ab illa esse creatas intelligentiam secundam, et primam animam nobilem (id est primi orbis motricem et formam), et primum cœlum; tertiam quoque intelligentiam, et secundam animam nobilem cum secundo orbe procedere ab intelligentia secunda: et ita deinceps. Probatum est enim quod creare non competat nisi infinitæ potentiæ, et sic Deo est proprium. Item, secundum hanc positionem, ordo rerum esset a casu, et præter intentionem primi agentis. Relinquitur ergo quod rerum distinctio a Deo dependeat. Deus enim, ut dictum est, cuncta produxit quatenus sua perfectio in entibus diversimode reluceret. Divina autem perfectio quæ in se ipsa una et simplex exsistit, propter suæ plenitudinis immensitatem in uno rerum ordine vel specie sufficienter repræsentari non potuit. Ideoque Deus varias rerum species statuit, in quibus sapientia ejus et bonitas multiformiter relucent. Quoniam vero sapientia Dei est causa distinctionis rerum, Moyses ait res esse distinctas verbo Dei, quod est conceptio sapientiæ. Unde Genesis primo habetur: Dixit Deus, Fiat lux; et divisit lucem a tenebris.2

Præterea, Origenes volens effugere errorem dicentium diversitatem in rebus esse propter contrarietatem primorum principiorum, videlicet boni Dei, et mali, dixit Deum omnia primo fecisse æqualia. Ait ergo, quod Deus a principio solum creavit spiritus rationales, quorum quidam ad Deum conversi sunt magis vel minus. Et ex hoc constituti sunt varii ordines angelorum. Aliqui vero a Deo aversi sunt, et sic sunt corporibus magis vel minus alligati, velut carceribus, secundum exigentiam culpæ. Sic ergo, secundum eum, diversitas rerum processit, non ex Deo, sed ex diversitate meritorum, secundum motum liberi arbitrii. Diversitas quoque corporum, secundum eum, non est propter ostensionem bonitatis divinæ, sed ob punitionem culpæ: quod est contra illud Geneseos primo, Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona.3 Rursus, ut undecimo de Civitate Dei adstruit Augustinus: Quid stultius quam dicere ideo factum unum solem, quoniam una anima sic peccavit? Nam secundum hoc, si centum animæ sic peccassent, facti essent centum soles. — Dicendum ergo, quod sicut [Deus] est causa distinctionis rerum, sic quoque est causa diversitatis earum. Est autem duplex rerum distinctio, scilicet: formalis, puta eorum quæ specie differunt; et materialis, videlicet horum quæ solo numero sunt distincta. Et quia materia est propter formam; forma enim est finis materiæ sicut perfectum imperfecti: idcirco materialis distinctio est propter formalem. Unde videmus quod in his in quibus species conservatur in uno individuo, non est materialis vel numeralis distinctio. Distinctio ergo formalis est principalior, sed ipsa esse non potest sine diversitate. Consistit namque in speciebus seu formis essentialibus rerum, quæ se habent ut numeri, secundum Philosophum octavo Primæ philosophiæ. Quemadmodum ergo sapientia Dei est causa distinctionis rerum, propter decorem universi; sic quoque est causa inæqualitatis, sine qua distinctio esse non valet.

Unde ratio Origenis faciliter solvitur.

Arguit enim sic: Sicut justum est æqualibus dare æqualia, sic exstat injustum non inæqualibus dare inæqualia; sed ante rerum creationem nulla exstitit inæqualitas rerum: ergo Deus omnibus æqualem perfectionem in prima rerum productione donavit. Hæc equidem ratio locum non habet nisi in his ubi merita donationem præcedunt. Sed prima rerum molitio ex divinæ bonitatis liberali atque liberrima ac sapientiali communicatione effluxit, ad majorem decorem universi, cujus ordo et decor ab universali causa principaliter intenduntur.

  1. Præterea ipsa coordinatio rerum ad se invicem et ad unum primum principium, ostendit mundi unitatem. Species enim rerum concatenatæ atque connexæ sunt: ideoque omnes ad hunc mundum pertinent. Ordo etiam rerum ad unum summum ens terminatur, quod est universitatis creator, sicut ostensum est. Unde illi qui plures vel infinitos mundos ponebant, dixerunt mundum non esse ab aliqua sapientia conditum, sed a casu, videlicet ex concursu atomorum, id est invisibilium minimorumque corporum, sicut Democritus. Sed melius sensit Aristoteles, qui ex unitate ordinis conclusit unum esse principem gubernatoremque omnium; Plato quoque, qui in primo Timæi ex unitate æterni exemplaris in mente divina probavit unitatem mundi, ut exemplati. Probatum est etiam, quod Deus est mundi causa finalis. Infinita autem multitudo, rationi finis repugnat, ut dictum est. Et quamvis multos esse mundos melius esset secundum multitudinem materialem, tamen hujusmodi melius non est de intentione Dei agentis.

Footnotes

  1. Quæstio 47. ↩

  2. Gen. 1, 3, 4. ↩

  3. Gen. 1, 31. ↩

Chapter 66 of 761