Skip to the text

Articulus 66

  1. An malum sit natura quædam. 2. An sit in rebus. 3. An bonum sit ejus subjectum.

  2. UNUM porro oppositorum cognoscitur per reliquum, sicut tenebræ per lucem.1 Et ergo ex ratione boni debemus elicere quid sit malum. Bonum autem est id quod est appetibile. Et quum omne ens propriam naturam atque perfectionem desideret, sequitur quod omnis natura rerum atque perfectio sit bona. Malum ergo non dicit quoddam ens, vel naturam, seu formam: alioqui malum esset appetibile in quantum hujusmodi. Ideo quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius ait, quod malum non est exsistens, nec bonum. Quantum enim aliquid habet de entitate, tantum utique de bonitate sortitur. Et ergo si malum non est ens, ergo nec bonum; et si non est bonum, ergo nec ens. Malum ergo quamvis in moralibus sit differentia constitutiva actus vitiosi; hoc tamen non est in quantum præcise est malum, sed prout est bono conjunctum. Similiter, malum non agit in quantum est malum, nec effective, neque finaliter, sed solum formaliter: sicut albedo dicitur facere album. Sic enim malum dicitur corrumpere bonum. Unde quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius ait: Malum non agitur neque desideratur, nisi ratione boni adjuncti. Agere enim præsupponit esse. Principium quoque agendi est forma.

  3. At vero ordo universi diversos rerum gradus requirit, quatenus divina bonitas in entibus multipliciter innotescat. Hæc autem diversitas in eo consistit, quod quædam entia sunt Deo similiora et viciniora, ac per hoc minus a Deo avertibilia; alia vero sunt imperfectiora, unde possunt a bono deficere: quemadmodum et in mundo sunt aliqua quorum natura est incorruptibilis et esse perpetuum, sicut cœlestia; quædam autem quorum natura et esse corruptioni subjecta sunt, ut mixta. Sic ergo malum est in rebus quibusdam, tam malum culpæ quam pœnæ. Malum autem est privatio boni: et sic nec est habitus, nec pura negatio. Propter quod Dionysius dicit, quod malum differt ab exsistente et non exsistente. Dicitur tamen privatio esse vel ens, non prout ens nominat entitatem, sed propositionis veritatem : quemadmodum dicitur surditas esse in aure.

  4. Insuper, malum non est sola carentia seu remotio boni, sed boni debiti inesse. Unde carentia formæ vel perfectionis quam res debet habere, est malum quod privative accipitur. Est autem idem subjectum oppositorum, videlicet privationis et formæ seu habitus. Sicut ergo bonum quoddam, videlicet ens in potentia, est formæ subjectum; ita subjectum mali est bonum hujusmodi. Nam ex hoc quod aliquid est in potentia ad bonum, habet ordinem ad bonum: et sic est quoddam bonum. Verumtamen malum non est in bono sibi opposito, sed in illo quod est utriusque subjectum. Nec est in illo ut pars, vel proprietas, aut quædam essentia. Dicit enim Dionysius, quarto capitulo de Divinis nominibus, quod malum non est in bono sicut in subjecto.

  5. An malum corrumpat totaliter bonum.

  6. De divisione mali in pœnam et culpam.

  7. Et quod horum sit pejus.

  8. DENIQUE triplex est bonum. Unum quod per malum totaliter tollitur, scilicet forma vel habitus malo oppositus. Lumen enim aufertur per tenebras, et visus per cæcitatem. Secundum est bonum, quod per malum nec tollitur nec minuitur ut subjectum. Nil enim perit de substantia aeris propter tenebras. Tertium est bonum, quod per malum diminuitur, non tamen omnino corrumpitur, puta aptitudo seu habilitas ad formam seu habitum: quæ auferri non potest, quum consequatur essentialia rei principia; sed diminuitur, non per subtractionem partis et partis, ut quantitas, sed per remissionem, ut qualitas, propter dispositionem contrariam: quæ quanto plus augetur, tanto habilitas subjecti ad formam magis minuitur. Quo enim plura essent obstacula inter lumen solis et aerem, eo illuminabilitas aeris plus distaret ab actu seu luce. Nunquam tamen in toto potest auferri, natura subjecti durante. Patet ergo, quod malum non potest totaliter consumere bonum : quod etiam Augustinus in Enchiridio asserit.

  9. Præterea ratio boni in perfectione et actu consistit. Actus autem est duplex, videlicet : primus, ut esse seu forma vel integritas rei ; et secundus, qui est operatio debita. Similiter duplex est malum. Quoddam enim consistit in privatione actus primi, ut corruptio vel mutilatio membri, aut surditas. Aliud vero consistit in carentia actus secundi, ut quum res debitam operationem non habet. Malum autem et bonum in rationali creatura specialiter inveniuntur. Unde in ea illud malum dicitur malum culpæ, quod est privatio debitæ actionis. Hoc enim imputatur in culpam, si quis non agat quod sibi incumbit. Aliud vero malum, quod est privatio actus primi, est malum pœnæ. Nam de ratione pœnæ est, quod sit voluntati contraria. Voluntas enim naturalem perfectionem integritatemque appetit, quæ per pœnam læduntur vel auferuntur. Itaque culpa et pœna non dividunt nisi malum in rationali creatura. Dicit autem Augustinus in Enchiridio : Malum dicitur, quoniam nocet. Malum enim pœnæ nocet homini in se ipso, sed malum culpæ nocet agenti in sua operatione.

  10. Præterea culpa plus habet de ratione mali, quam pœna aliqua, sive sit sensibilis, sive spiritualis, ut privatio gratiæ ac gloriæ : Primo, quia ex culpa fit aliquis malus, non autem ex pœna. Nam, secundum Dionysium, non puniri est malum, sed fieri pœna dignum. Secundo, quia Deus est auctor et causa pœnæ, non autem culpæ. Culpa enim contrariatur bono divino in se ipso; pœna vero non contrariatur bono divino secundum se, sed in quantum creatura privatur divinæ bonitatis participatione : quæ privatio in quantum est justa, causatur a Deo.

Footnotes

  1. Quæstio 48. ↩

Chapter 67 of 761