Skip to the text

Articulus 68

  1. An bonum sit causa mali. 2. An Deus sit causa mali. 3. An sit aliquod summum malum ceterorum malorum principium.

  2. MALUM ergo est privatio boni debiti et nati haberi. Quod autem res a sua naturali ac debita dispositione deficit, non est nisi ex aliqua causa impedimentali et trahente rem extra habitudinem debitam : quemadmodum grave non moveretur sursum, nec leve deorsum, nisi ab aliquo impellente. Malum ergo causam habet. Sed nihil potest esse causa, nisi bonum et ens, quia causare præsupponit existere. Nunc autem præhabitum est, quod bonum est causa materialis mali, quia est subjectum ejus. Causam vero formalem aut finalem malum non habet, sed est privatio formæ et debiti ordinis ad finem; sed causam habet per modum agentis : et hoc, per accidens. Malum enim in actione agentis contingit ex defectu alicujus principiorum actionis, ut claudicatio accidit ex defectu virtutis motivæ, vel indispositione tibiæ. Interdum etiam accidit malum in re propter indispositionem materiæ, quæ non est capax influxionis causæ agentis. Sæpe quoque evenit malum in re propter vehementem activitatem efficientis. Nam quo ignis est fortior, eo amplius destruit aquam et aerem, corrumpendo ea, quatenus propriam formam inducat, cujus inductionem intendit. Corruptionem vero aeris non intendit per se, sed per accidens, eo quod ad propriæ formæ introductionem sequatur prioris formæ expulsio. — Quod autem Christus in Evangelio dicit de arbore bona et mala, secundum Augustinum libro contra Julianum, exponitur de voluntate bona et mala. Operatio quippe voluntatis bonæ esse non potest moraliter mala. Tamen motus voluntatis malæ procedit ex rationali creatura quæ bona est : et sic bonum est causa mali per accidens. Unde dicitur, quod malum potius habet causam deficientem quam efficientem.

  3. At vero mali culpæ non est Deus causa efficiens, nec etiam mali alicujus quod ex defectu virtutis agentis causatur; sed corruptionum quæ sequuntur per accidens ad præviam generationem vel motum, est Deus causa per accidens: sicut per se est causa generationis rerum et ordinis mundi, quæ sine corruptione naturalium rerum esse non valent. Et sic scriptum est primo Regum: Dominus mortificat et vivificat. Vivificat enim per se, sed per accidens mortificat. Propter quod Sapientiæ primo habetur:1 Deus mortem non fecit. Quod autem Isaiæ quadragesimo quinto habetur:2 Ego Dominus faciens pacem, et creans malum; et item Amos tertio, Si erit malum in civitate quod Dominus non fecerit:3 de malo pœnæ sumendum est.

  4. Amplius autem, impossibile est unum esse purum malum, omniumque malorum causale principium. Nunc enim ostensum est, quod nullum ens potest esse per essentiam malum: quantum enim sortitur de entitate, tantum habet de bonitate. Rursus ostensum est, quod malum non potest omnino destruere bonum: et sic nullum est purum malum. Iterum probatum est, quod malum non est natura aliqua, sed sola boni privatio. Unde quarto Ethicorum ait Philosophus, quod si esset aliquid totaliter malum, corrumperet semetipsum. Ostensum est etiam, quod necesse est dicere bonum fore causam mali, et quod malum non est causa nisi per accidens. Qui autem duo rerum principia posuerunt, videlicet summum bonum, et summum ac essentialiter malum, idcirco in errorem prolapsi sunt, quod non consideraverunt universalem causam totius entis, sed particulares causas particularium effectuum. Unde videntes quædam in rebus esse quibusdam aliis nociva atque contraria, ponebant talium rerum naturas esse malas: ut si dicamus naturam ignis esse malam, quia comburit pauperis domum. Istud autem omnino rude et frivolum est. Judicium enim de rebus accipi debet secundum se ipsum, et secundum ordinem ad totum universum, cujus decorem et ordinem universalis primaque causa directe intendit. Quamvis enim causæ particulares sint sibi invicem contrariæ, omnes tamen reducuntur ad unam primam communemque causam, quæ est ordinis et distinctionis rerum originale ac sapientiale principium. Dicitur autem in rebus aliquid magis vel minus malum, non propter accessum ad unum summum malum, sed secundum recessum a termino a quo, vel secundum majoris seu dignioris boni privationem.

Footnotes

  1. Sap. i, 13. ↩

  2. Is. xlv, 6, 7. ↩

  3. Amos iii, 6. ↩

Chapter 68 of 761