Skip to the text

Articulus 69

  1. An angelus sit incorporeus. 2. An sit ex materia et forma compositus. 3. De numero angelorum, 4. et distinctione, 5. ac incorruptibilitate eorum.

  2. NUNC autem late ostensum est, quod Deus universitatem rerum produxit quatenus sua perfectio in entibus reluceret.1 Quum ergo sit Deus causa rerum per intellectum et voluntatem, requiritur ad perfectionem universi ut sint quædam intellectuales creatæ substantiæ. Tunc enim perfectio causæ in suo effectu perfecte resplendet, dum effectus id a causa participat per quod causa effectum producit. Intellectuales autem substantiæ incorporeæ sunt, quoniam intelligere non potest esse actus materialis virtutis aut corporis: est enim per abstractionem ab hic et nunc, et per recessum a materia. Nam quo est magis aliquid immateriale, eo ex sua natura est magis intelligibile. Sic ergo perfectio mundi exigit esse quasdam intellectuales incorporeasque substantias. In quo error Sadducæorum confunditur, dicentium neque angelum esse, neque spiritum. Verumtamen, quoniam substantiæ immateriales in comparatione ad divinam simplicitatem, quasi materiales corporalesque sunt, Damascenus libro secundo testatur, quod angelus incorporeus et immaterialis est quoad nos; comparatus autem ad Deum, materialis et corporeus invenitur.23

  3. Avicebron tamen in libro Fontis vitæ, et multi post eum, dixerunt substantias incorporeas habere spiritualem materiam: sic quod una est materia prima corporalium et spiritualium rerum. Et sic ponunt angelos ex materia et forma compositos. Istud autem duo impossibilia continet. Est enim impossibile esse unam materiam spiritualium et corporalium rerum. Nam una pars materiæ non potest simul substare formæ corporali et spirituali: sic namque unum et idem esset corporale et incorporale. Oportet ergo aliam partem materiæ esse in natura substantiæ incorporeæ, aliamque in natura substantiæ corporeæ. Sed materia per partes dividi nequit, nisi mediante quantitate: qua subtracta, indivisibilis remanet, secundum Philosophum primo Physicorum. Item, impossibile est esse qualemcumque materiam in substantia incorporali. Operatio enim ostendit naturam, et modus agendi parificatur modo essendi. Intelligere autem est per abstractionem a materia et circumstantiis ejus, sicut objectum intellectus demonstrat, a quo actus intelligendi speciem suscipit. Objectum quippe intellectus est quidditas rei; neque possibile est singularia a nobis intelligi, nisi per reflexionem ad sensum: quæ autem materia absoluta sunt, secundum se directe intelligibilia sunt. Idcirco, quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius ait: Primæ creaturæ sicut incorporales, sic et immateriales intelliguntur. Quamvis enim intellectus recipiat, non tamen sicut materia, sed recipit formas rerum secundum esse spirituale et intelligibile. Nec est omnino simplex, sed componitur ex quod est et quo est, secundum Boetium. Habet enim aliquid per modum potentiæ, et aliquid per modum actus. Nam essentia in quantum esse a Deo participat, est quasi potentia et quod est. Esse vero, quod est actus primus essentiæ, est quo est. Unde intellectualis substantia creata non est actus purus nec illimitatus.

  4. At vero de numero substantiarum separatarum diversimode sunt diversi locuti. Plato enim dixit species rerum sensibilium (quas appellavit ideas) esse per se subsistentes. Et sic substantiæ separatæ numerarentur secundum quantitatem specierum sensibilium. Hanc autem opinionem Aristoteles improbat, ponens ista sensibilia a motibus atque motoribus cœlorum profluere. Et ergo tot dixit substantias separatas, quot sunt motus cœlestes. Sed quoniam ista positio Scripturæ discordat, voluit Rabbi Moyses concordare utrumque; dixitque quod angeli in quantum vocantur immateriales substantiæ, numerantur secundum multitudinem motuum vel mobilium cœlestium; sed prout dicuntur angeli, significant in Scripturis etiam homines sanctos, et item naturalium rerum virtutes, quæ omnipotentiam Dei annuntiant. Sed id omnino a consuetudine Scripturæ alienum videtur, quod rerum naturalium virtutes angeli nominentur. — Ideoque dicendum, quod immateriales substantiæ seu angeli sunt in maximo numero, omnem materialem multitudinem quasi incomparabiliter excedentes, quemadmodum quartodecimo capitulo Cœlestis hierarchiæ Dionysius asserit. Quum enim finis creationis rerum sit, ut divina perfectio in eis appareat, rationabile est ut ea amplius multiplicentur, in quibus major perfectionis divinæ plenitudo resultat. Et sic quo ordo supernorum spirituum est Deo vicinior, eo plures angelicos spiritus continet in se.

Item, quemadmodum in rebus corporeis pensatur excessus secundum magnitudinem, sic potest in incorporeis attendi excessus secundum multitudinem. Videmus autem quod corpora superiora et incorruptibilia incommensurabiliter inferiorum corporum molem excedunt. Pariformiter, substantiæ immateriales sensibilium rerum multitudinem quasi improportionabiliter excedere arbitrandæ sunt.

  1. Præterea aliqui asserebant omnes angelos esse unius speciei. Alii ponebant angelos ejusdem hierarchiæ vel ordinis esse ejusdem speciei. Sed hæc stare non possunt. Quæ enim specie conveniunt et numero differunt, materialiter sunt diversa, sed in forma conveniunt. Forma enim est principium naturæ specificæ, vel etiam ipsa species. Nunc autem probatum est, quod angeli sint immateriales: unde impossibile est duos esse angelos unius speciei, sed singuli a se invicem specifice distinguuntur; imo quamvis haberent spiritualem materiam, non tamen possent solo numero differre. Illa enim distinctio ex parte materiæ, non esset secundum divisionem quantitatis, quum incorporei sint, sed secundum diversitatem potentiarum, quæ exigit non solum distinctionem speciei, sed etiam generis. Sicut autem bonum speciei præponderat bono individui; multiplicatio angelorum secundum species præfertur multiplicationi individuorum sub una specie.

  2. Insuper, nihil corrumpitur nisi per hoc quod forma a materia separatur. Formæ enim competit esse ex propria ratione. Quod autem competit rei secundum se, non potest ab ea auferri nisi ratione alicujus alterius. Materia vero non habet esse nisi per formam: et ergo totum compositum potest amittere esse, cujus est forma principium ratione materiæ. Sed substantiæ illæ quæ sunt simplices formæ in se ipsis subsistentes, nullum habent intrinsecum corruptionis principium. Idcirco substantiæ separatæ, ut angeli, ex propria natura sunt incorruptibiles. Item, operatio sequitur ipsum esse. Operatio autem intellectiva est supra corruptivam mutationem, quia objectum intellectus est supra tempus atque perpetuum. Esse ergo intellectualis substantiæ incorruptibile est. Unde quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius dicit, quod intellectivæ essentiæ vitam habent indeficientem, ab universa corruptione et materia et generatione immunem. Quod ergo dicit Damascenus: Angelus est substantia intellectualis, gratia et non natura, immortalitatem suscipiens: accipiendum est de immortalitate quæ est omnimoda immutabilitas. Iterum, quod ait Plato in Timæo: O dii deorum! quorum pater opifexque ego, natura quidem dissolubiles, sed me sic volente indissolubiles: dictum est, secundum intentionem Platonis, de corporibus cœlestibus, quæ posuit ex propria natura destructibilia esse. Verumtamen, non sic est alicujus rei creatæ esse incorruptibile, quin incessanter divinæ virtutis conservatione indigeat (omnia enim, teste Gregorio, indesinenter a Deo dependent, et nisi ab eo manu tenerentur, in nihilum caderent); sed quia non habent, ut dictum est, intrinsecum corruptionis principium.

Footnotes

  1. Quæstio 50. ↩

  2. Act. xxii, 8. ↩

  3. 1 Reg. ii, 6. ↩

Chapter 69 of 761