Articulus 70
- An angeli habeant corpora naturaliter sibi unita. 2. An assumant corpora. 3. Et an in corporibus assumptis exerceant opera vitæ.
C 1. PORRO quod alicui naturæ accidit, non est universaliter in illa natura: sicut esse alatum, quia accidit animali, non competit omni animali. Quum ergo, secundum ostensa et plenius ostendenda, intelligere sit actio immaterialis incorporeæque virtutis, esse corpori unitum accidit intellectuali naturæ. Nam quod alicui competit, est propter imperfectionem suam et communionem cum sensibilibus formis: quemadmodum in anima rationali conspicimus. In omni autem genere ubi est aliquid imperfectum, est etiam quoddam perfectum. Sunt ergo quædam intellectuales substantiæ, quæ corporibus in propria operatione non egent, sed sine illis subsistunt et agere possunt. — Ex quibus sequitur errasse Origenem, qui in libris Periarchon disseruit: Solius est Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti naturæ illud proprium, ut sine omni materiali substantia et materialis adjectionis societate intelligatur subsistere. In multis namque deceptus est, antiquorum philosophorum opiniones sequendo. Rursus, quod ait Bernardus, sexta homilia super Cantica: Demus soli Deo immortalitatem, sicut et incorporeitatem, cujus natura sola nec propter se, neque propter aliud, solatio indiget instrumenti corporei; liquet autem omnem creatum spiritum corporeo indigere solatio: istud, inquam, intelligi potest, quod angeli corporeo egent instrumento, non propter se, vel naturaliter sibi unito, sed propter alia quædam assumpto. Quod vero Gregorius in homilia nominat angelum rationale animal, metaphorice dixit, propter similitudinem rationis.
Præterea quidam dixerunt angelos nunquam assumere corpora, sed apparitiones angelorum solummodo factas secundum visionem prophetalem seu imaginariam. Sed istud est contra intentionem Scripturæ. Quod enim sola imaginaria visione apparet, non videtur indifferenter ab omnibus, sed est solum in imaginatione videntis. Scriptura vero sic testatur angelos apparuisse quibusdam, ut etiam interdum multis vel omnibus ad eos pertinentibus visi sint: quemadmodum angeli qui Abrahæ apparuerunt, a tota ejus familia visi sunt. Similiter angeli qui venerunt et intraverunt ad Lot, a civibus etiam visi sunt. Unde hoc fuit secundum corpoream exterioremque visionem, qua aliquid extra videntem positum cernitur. Omnes autem apparitiones veteris Testamenti ad visionem Filii Dei in carne ordinatæ consistunt. Corpus vero unitur angelo tanquam motori, non ut formæ vel parti.
Porro quædam viventium opera aliquid sortiuntur commune cum operationibus rerum non viventium: sicut locutio animalis convenit cum sono inanimatorum, in quantum est vox; similiter progressio animalis cum aliorum motu commune habet, quod est quædam mutatio. Angeli ergo in assumptis corporibus exercere possunt opera vitæ, in quantum ad id quod exstat eis commune cum aliis; non autem secundum id quod proprie competit operationi viventium. Non enim habent sensitivas potentias, ergo nec actus earum. Et sicut corpora assumpta ab angelis non vivunt; sic nec opera vitæ, secundum quod sunt opera viventium, per ipsa aguntur. Unde angeli per corpora talia non vident, nec audiunt, nec aliquid sentiunt, nec proprie loquuntur, sed secundum similitudinem quamdam, in quantum formant sonos in aere vocibus hominum similes. Moventur tamen per accidens in assumptis corporibus, quando corpora illa totaliter locum aliquem deserunt. Sed movendo corpora cœlestia, nullo modo moventur: quoniam orbes cœlestes non variant locum secundum se totos, sed quantum ad partes. Nec determinatur motori orbis locus secundum aliquam determinatam partem substantiæ orbis, sed secundum determinatum situm: semper enim est in occidente.
Iterum, comedere et bibere angelis in corporibus assumptis proprie non convenit, quoniam comestio designat sumptionem cibi in sumentis substantiam convertibilis. Christus autem post resurrectionem vere comedit, quamvis cibus resolveretur in præjacentem materiam, nec in ipsum converteretur. Nam ipse talem naturam habebat, in quam cibus vere converti potest. Quod vero Abraham legitur angelis cibos obtulisse, idcirco egit quia eos homines æstimavit.
Advertendum tamen, teste Augustino, quod multi se expertos affirmant, vel ab expertis audisse, Silvanos et Faunos, quos vulgus incubos nominat, mulieribus sæpe improbos fuisse, et earum expetisse et peregisse concubitum. Unde hoc negare imprudentiæ est. Si ergo ex coitu dæmonum aliqui interdum nascuntur, hoc non erit per semen a dæmonibus vel eorum corporibus decisum, sed aliunde acceptum, videlicet quod dæmon, qui est viro succubus, fiat feminæ incubus: quemadmodum aliquarum semina rerum congregant ad quorumdam generationem effectuum, secundum Augustinum tertio de
Trinitate. Unde sic natus, non est filius dæmonis, sed hominis cujus dæmon semen accepit, atque mulieri infudit.
Chapter 70 of 761