Articulus 71
An angelus sit in loco. 2. An possit esse simul in pluribus locis. 3. Et an plures angeli esse valeant in uno loco.
QUEMADMODUM angelo non competit quantitas dimensiva, sed virtualis;12 sic non est in loco per commensurationem vel situm, seu circumscriptive, sed definitive, prout per virtutem et actionem applicatur alicui loco: a quo tamen non continetur, sed potius continet ipsum. Nam substantia spiritualis rem corporalem virtualiter tangens, continet eam. Nam et anima sic est in corpore, quasi continens ipsum.
Denique angelus esse non potest simul in pluribus locis, quoniam virtus et natura angelica sunt limitatæ atque finitæ. Quum ergo sit angelus in loco per extensionem seu ampliationem virtutis, non est nisi in uno loco, in quo est id circa quod virtus ejus extenditur et operatur. Verumtamen circa hoc quidam decepti sunt, asserentes angelum esse solum in loco punctali. Non enim poterant imaginationem transcendere, sed opinati sunt angelum esse indivisibilem, sicut et punctus indivisibilis est: quod falsum est. Nam quamvis punctum sit impartibile, habet tamen situm in continuo: quod certum est nequaquam angelo competere. Non ergo respondet angelo locus punctalis, sed divisibilis, et major vel minor, secundum quod virtus ejus applicatur ad locum majorem vel minorem. Non tamen oportet angelum qui cœlum movet, esse ubique. Non enim applicatur virtus ejus nisi ad id quod primo ab ipso movetur. Idcirco Philosophus octavo Physicorum, attribuit parti orientis virtutem motoris cœlestis. Sic ergo patet, quod corporalia sunt in loco circumscriptive, spiritualia autem definitive. Nam sic sunt in loco uno, quod non in alio, secundum Damascenum. Deus vero est in loco transcendenter, id est ubique et semper.
Præterea non possunt duo vel plures angeli esse in uno loco, quia plures causæ completæ non possunt habere eumdem effectum, quamvis causæ remotæ et imperfectæ sint plures respectu ejusdem effectus. Angeli autem ponuntur in loco, secundum quod operantur alicubi. Non ergo esse potest nisi unus angelus in uno loco.
Footnotes
Chapter 71 of 761