Skip to the text

Articulus 72

  1. Utrum angeli moveantur localiter. 2. An moveantur de loco ad locum pertranseundo medium. 3. An moveantur in instanti.

  2. INSUPER, sicut angelo aliter competit esse in loco quam corpori;1 sic quoque moveri localiter, aliter convenit sibi. Non enim movetur localiter per commensurationem ad locum, nec habet motum continuum secundum magnitudinem medii; sed sicut est in loco per applicationem spiritualis virtutis, sic ejus motus localis aliud non est nisi diversus contactus diversorum locorum successive, quia simul esse non potest nec agere in locis diversis. Si ergo aliquem locum successive relinquat, erit motus ejus continuus in quantum angelo assignatur divisibilis locus. Totum enim id in quo agit, attribuitur ei quasi unus locus. Si vero subito deserat locum unum, applicando se alteri, erit motus ejus nequaquam continuus.

  3. Porro, dum motus angeli est continuus, referendo continuitatem ad locum; tunc angelus non movetur de loco ad locum, nisi transeundo per medium. Sed quando motus ejus est non continuus, non movetur de extremo in extremum per medium. Mobile namque non pertransit omnes partes continui, nisi per continuitatem motus. Sic autem moveri non potest competere angelo, eo quod natura ejus non sit corporalis, nec loco commensurabilis, vel contenta aut subdita loco, sed superior ipso. Ideoque in potestate spiritualis substantiæ est applicare se loco per medium vel sine medio, prout vult.

  4. Præterea quidam ponebant motum angeli esse in instanti, sic quod toto tempore præcedenti est in termino a quo; in ultimo autem instanti illius temporis sit in termino ad quem. Sed istud non potest stare. De ratione namque motus est, ut id quod movetur aliter se habeat nunc et prius, atque in quolibet nunc temporis motum mensurantis. Unde oportet quod in ultimo nunc habeat formam quam ante non habuit. Non est ergo possibile, ut aliquid toto tempore præcedenti quiescat in uno termino, et postea in ultimo temporis illius instanti sit in termino alio. Imo, mutationes instantaneæ sunt termini motus præcedentis continui : sicut generatio est terminus præviæ alterationis, et illuminatio est terminus motus localis corporis illuminantis. Oportet ergo in motu angeli dare nunc in quo sit ultimate in loco præcedenti, et nunc in quo est in termino ad quem. Ubi vero sunt multa nunc sibi succedentia, oportet esse tempus, quum tempus aliud non sit nisi numeratio prioris et posterioris in motu. — Itaque motus angeli si sit præexposito modo continuus, erit mensuratus tempore continuo : quod tamen non est idem cum tempore quod est mensura motus cœlestis, ex quo motus angeli non dependet. Si vero motus angeli sit non continuus, mensurabitur tempore non continuo : quod non est nisi successio quædam ipsorum nunc mensurantium angeli motum. Et hoc tempus proportionem non habet ad tempus quod est corporalium motionum mensura, quum non sit ejusdem rationis cum ipso. Tempus tamen continuum motus angelici proportionem habet cum tempore sensibilium rerum, ratione magnitudinum in quibus fit motus.

Sciendum vero, quod velocitas motus angeli non est secundum quantitatem suæ virtutis, sed determinationem propriæ voluntatis. Item, dum motus angeli est in tempore non continuo, angelus in uno instanti est in uno termino, atque in alio instanti in alio termino, nullo exsistente tempore intermedio. Si vero tempus motum angeli mensurans exsistat continuum, angelus toto tempore præcedenti ultimum nunc, variatur per infinita loca; et est partim in uno loco continuo, partimque in alio : non quod sua essentia sit divisibilis, sed secundum applicationes suæ virtutis ad diversas partes locorum.

Footnotes

  1. Quæstio 53. ↩

Chapter 72 of 761