Skip to the text

Articulus 73

  1. Utrum intelligere angeli sit sua essentia. 2. An sit suum esse. 3. An sua essentia sit sua potentia intellectiva. 4. An in angelis sit intellectus agens et possibilis. 5. An habeat aliam vim cognoscitivam quam intellectum.

  2. PORRO nec angeli nec alicujus creaturæ actio est sua substantia.1 Sicut enim esse est actualitas essentiæ, sic actio est actualitas potentiæ. Nihil autem est sua actualitas, nisi sit purus actus, ut Deus. Nam in eo quod habet aliquid de potentialitate admixtum, actualitas repugnaret potentiæ. Solus ergo Deus est actio sua. Iterum, si intelligere angeli esset sua substantia, tunc intelligere illud esset per se subsistens, nec posset esse nisi unum, quemadmodum humanitas vel albedo separata non esse posset nisi una. Et sic illud intelligere angeli non distingueretur ab intelligere Dei, quod est per se subsistens ac Dei essentia; nec distingueretur ab intelligere aliorum angelorum.

  3. Amplius, nullius creaturæ nec angeli actio est suum esse. Est enim duplex actio, scilicet : Transiens in exteriorem materiam, ut ædificare, calefacere. Et certum est talem actionem non fore esse agentis. Alia vero est actio immanens, quæ videlicet in operante quiescit vel permanet, ut velle, cognoscere. Talis autem actio ex sua ratione habet infinitatem, vel simpliciter, vel secundum quid. Simpliciter quidem, ut intelligere, cujus objectum est verum; et velle, cujus objectum est bonum: quorum utrumque convertitur cum ente. Intelligere ergo et velle se habent ad omnia. Sentire vero habet infinitatem secundum quid: nam visus est circa omnia visibilia, tactus circa tangibilia omnia. Esse autem cujuslibet creaturæ, determinatum est secundum genus et speciem; sed actus specificantur vario modo, secundum objecta. Nullo igitur modo actio angeli est suum esse. Esse autem divinum est simpliciter infinitum omnia comprehendens, secundum Dionysium quinto capitulo de Divinis nominibus. Ideoque solius Dei esse, est suum agere, velle, cognoscere. Quod ergo dicit Philosophus secundo de Anima, Vivere est viventibus esse, accipiendum est de vita prima, quæ est quoddam esse determinatum. Quod vero rursus dicit, Vivere esse quoddam intelligere, dictum est de vita secunda, quæ est actio vitalis.

  4. Insuper, potentia nullius creaturæ est sua essentia. Potentia enim dicit ordinem ad actum: et ergo secundum diversitatem actuum, est diversitas potentiarum. In omni autem ente determinato potentia differt a suo esse, et comparatur ad ipsum sicut potentia ad actum. Actus quoque ad quem comparatur potentia operativa, est operatio. In angelo autem non sunt idem intelligere et esse, ut modo ostensum est. Ergo nec in ipso, nec in aliqua creatura sunt idem essentia et potentia. Dionysius tamen ubertim nominat angelos intellectus et mentes, videlicet quoniam tota eorum cognitio intellectualis exsistit.

  5. At vero ratio ponendi in nobis intellectum possibilem fuit, quod non semper actualiter intelligimus, sed interdum ab actu intelligendi vacamus, et postmodum intelligimus. Item, quoniam intellectus possibilis cognoscit essentias rerum sensibilium, quæ non sunt realiter separatæ a singularibus, oportuit esse in nobis aliam vim intellectivam, quæ a singularibus naturam communem abstraheret, et eam intellectui possibili repræsentaret. Et hic est intellectus agens. Quum ergo angeli semper actu intelligant, nec species rerum a materialibus abstrahant, sed immateriales quidditates primo cognoscant: elucescit quod in ipsis non est intellectus agens neque possibilis, nisi æquivoce, utpote prout illuminantur a superiori, et inferiores illuminant.

  6. Præterea, quum angeli sint immateriales et simplices, non possunt habere vires sensitivas, quæ sine corporeo instrumento vel organo operari non valent; sed sunt solum intellectualis naturæ. Unde duodecimo Primæ philosophiæ asserit Commentator, substantias separatas non dividi nisi in voluntatem et intellectum. Ordo etiam rerum requirit ut supremæ creaturæ sint penitus intellectualis naturæ, ut habitum est.

Verumtamen Augustinus octavo de Civitate Dei ait, quod in angelis est vita quæ sentit atque intelligit. Et hoc uno modo accipi potest quasi dictum secundum positionem dicentium angelos habere corpora naturaliter sibi unita: qua positione sæpius utitur in libris suis Augustinus, quamvis eam non asserat. Imo, vicesimo primo de Civitate Dei dicit non esse super hac quæstione multum laborandum. Iterum, potest istud exponi, ut angeli vita dicatur sensitiva propter similitudinem quamdam ratione rerum cognitarum, quia ea quæ nos sentimus, angelus quoque cognoscit. Similiter, Dionysius quarto de Divinis nominibus attribuit dæmonibus phantasiam protervam metaphorice. Phantasiam namque appellat falsam eorum practicam æstimationem de vero bono. Nam in nobis deceptio intellectus ex phantasia causatur, per quam sæpe inhæremus imaginibus rerum, tanquam ipsis rebus: quemadmodum in dormientibus atque amentibus accidit.

Footnotes

  1. Quæstio 54. ↩

Chapter 73 of 761