Skip to the text

Articulus 74

  1. An angeli cognoscant res per propriam essentiam. 2. An per species connaturales. 3. Et utrum angeli superiores cognoscant per species universaliores, quam angeli inferiores.

  2. AD hoc autem quod potentia perfecte perficiatur per formam, requiritur ut omnia ad quæ se extendit potentia, sub illa forma contineantur.1 Potentia vero intellectiva angelorum ad omnia intelligibilia se extendit : nam objectum ejus est ens, seu verum communiter sumptum. Sed essentia eorum non comprehendit nec continet omnia in se, sic quod possit esse intelligibilis similitudo vel species omnium rerum. Est enim determinata ad certum genus et limitatam perfectionem specificam. Non ergo angeli intelligere possunt omnia per propriam essentiam ; sed hoc Deo est proprium, quippe cujus natura est extra omne genus, universaliterque perfecta. Unde Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus asserit, quod angeli illuminantur rationibus rerum, id est, speciebus intelligibilium perficiuntur. Sed ista perfectio est secundum dispositionem et modum naturæ angelicæ. Propter quod septimo capitulo de Divinis nominibus ait Dionysius : Angeli ea quæ sciunt in terra, secundum propriam mentis naturam cognoscunt.

  3. Denique ordo atque distinctio intellectualium substantiarum attenditur secundum similitudinem ordinis distinctionisque corporum. Videmus autem quod superiora corpora, puta cœlestia, naturaliter propriis formis perfecta sunt : non enim habent potentiam ad alias formas. Inferiora vero corpora non complentur una forma, sed remanent in potentia recipiendi aliam formam : propter quod corruptibilia sunt. Pariformiter, inferiores intellectuales substantiæ, scilicet animæ rationales, non sunt naturaliter a sui principio perfectæ in intellectu per intelligibiles rerum species, sed eas a rebus successive suscipiunt. Superiores autem intellectivæ naturæ, videlicet angeli, formas rerum habent a principio sibi influxas ab intellectu divino : sunt enim immateriales et simplices intellectus. Unde Dionysius septimo capitulo de Divinis nominibus dicit, quod non congregant cognitionem a divisibilibus et sensibilibus rebus. Advertendum autem, quod cognitio angeli indifferenter se habet ad distans vel propinquum localiter; nec movetur ad inferiora, ut ea cognoscat, sed ut aliquid circa ea efficiat.

  4. Adhuc autem, quo intellectus creatus est Deo propinquior, eo est sibi in cunctis similior. Intellectus autem divinus universa cognoscit una intelligibili specie, quæ est divina essentia, sicut expositum est. Quanto igitur angelus aliquis est altioris naturæ et Deo propinquior, eo cuncta quæ noscit intelligit paucioribus et communioribus intelligibilibus formis, etiam perfectius quam angeli inferiores per species plures ac particulariores : quemadmodum veritatem aliquam in communi propositam quidam homines ingeniosi mox perfecte atque distincte intelligunt, quam ceteri qui tardioris ingenii sunt, capere nequeunt nisi eis sigillatim in particulari explicetur. Dicitur autem angelus aliquid in universali cognoscere, non ex parte rei cognitæ (sic enim in universali cognoscere, est indistincte et imperfecte cognoscere), sed ratione medii cognoscendi, id est ex parte intelligibilis formæ : quæ universalis dicitur, quoniam multa includit atque ostendit.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 55. ↩

Chapter 74 of 761