Skip to the text

Articulus 75

  1. An angelus cognoscat se ipsum. 2. An unus intelligat alium. 3. Et utrum angelus per sua naturalia Deum cognoscat.

  2. SÆPE jam dictum est duplicem esse actionem :1 Unam videlicet in operante manentem, ut velle, sentire, cognoscere. Et in tali actione oportet objectum seu terminum actionis uniri potentiæ agentis : quemadmodum visibile unitur sensui per radium visualem. Alia vero est actio exiens, id est in exteriorem materiam procedens, ut ædificare. Quum ergo ipsa essentia angeli sit quædam intellectualis immaterialisque forma in se ipsa subsistens, actu intelligibilis est. Intellectus ergo angelicus se ipsum per se ipsum, id est per propriam essentiam, videt. Nam essentia sua est intellectui suo maxime præsens, et semper unita.

  3. Amplius, secundum Augustinum secundo super Genesim ad litteram, res creatæ, quæ ab æterno fuerunt in Dei Verbo, dupliciter profluxerunt ab ipso : primo, in intellectum angelicum ; secundo, ut in propriis naturis subsisterent. In Verbo autem Dei consistunt corporalium atque spiritualium substantiarum rationes. Quemadmodum ergo Deus ab initio naturaliter indidit angelicis mentibus rationes seu species corporalium rerum ; sic utique eisdem impressit intelligibiles similitudines spiritualium naturarum. Unus ergo angelus alium per speciem concreatam et intentionalem cognoscit, non autem per propriam essentiam.

  4. Porro tripliciter aliquid cognoscitur. Primo, per essentiam suam in cognoscente exsistentem : quemadmodum angelus noscit se ipsum, et oculus videt lucem. Et huic visioni assimilatur Dei visio facie ad faciem seu per essentiam, quæ secundum præinducta, impossibilis est omni menti creatæ per naturalia sua. Unde nec sic angelus Deum cognoscit per naturalia sua. Ideoque nono capitulo de Divinis nominibus Dionysius adstruit : Super omnes mentes cœlestes est Deus incomprehensibili virtute locatus ; et quoniam super omnem substantiam est, ab omni est cognitione segregatus. Quod de perfecta Dei comprehensione intelligi par est. Secundo, cognoscitur aliquid per propriam similitudinem, sicut videmus parietem per speciem ejus oculo inexsistentem. Et hoc modo angeli naturali virtute cognoscunt

A Deum. Nam ipsa eorum essentia per quam Deum cognoscere possunt, est quædam divinæ naturæ similitudo, quum sit simplex et indivisibilis ac intellectualis essentia. Tertio, aliquid cognoscitur non per propriam speciem, sed per speciem aliunde acceptam, ubi quædam similitudo rei cognitæ lucet atque resultat. Et sic nos in hoc statu videmus Deum per visibilia : quod secundum Apostolum, est videre per speculum in ænigmate.2 Naturalis ergo angelorum cognitio de Deo, inter hos tres modos est media ; magis tamen vicina est ultimæ cognitioni, eo quod natura angelica non sit perfecta divinæ essentiæ similitudo : unde nec perfecte eam repræsentat, sed quasi in speculo.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 56. ↩

  2. 1 Cor. xiii, 12. ↩

Chapter 75 of 761